Latin · ~8 min
Lines 1.1817-1.1827
Justinian, Liber VI 1.1817-1827
Not analysed yet
CJ. 6. 59. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Antequam scriptus cuiuscumque portionis capax repudiet hereditatem vel alia ratione quaerendae facultatem amittat, ei qui testamentum reliquit intestato nemo succedit. igitur perspicis, quod testamentariae successionis spe durante intestati bona defuncti non recte vindicentur. *diocl. et maxim. aa. et cc. . Tae. *<a 294 s. vi id. mart. retiariae cc. conss. >
CJ. 6. 59. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ancillae dominus liberi hominis, cum quo contubernium haec habuit, per hanc commixtionem successionem vindicare non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. sopatro. *<a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 6. 59. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nutritoribus hoc nomine nec civili nec honorario iure defertur hereditas. *diocl. et maxim. aa. et cc. danuvio. *<a 294 s. vi k. ian. cc. conss. >
CJ. 6. 59. 11pr. : Imperator Justinianus
Sancimus, quemadmodum de his rebus, quae liberis in sacris constitutis ex occasione maritali adquisitae sunt, certus ordo destinatus est, ut, si quis ex his ab hac luce fuerit subtractus, pars eius, quam lucratus est, ad eius liberos vel nepotes vel pronepotes concedat, quibus non extantibus ad fratres suos ex eodem matrimonio progenitos vel, si etiam non supersint, ad fratres ex aliis nuptiis procreatos, cumque nemo eorum fuerit relictus, tunc ad patrem perveniat: ita et de his, quae materna linea per quascumque occasiones vel inter vivos vel per ultimas dispositiones vel ab intestato descendunt, similis ordo servetur, primo in filii vel filiae successione posteritate eius vocanda eaque non inventa frater no consortio eiusdem vel alieni matrimonii secundum praedictum ordinem arcessito ,tunc ad ultimum locum pater a legibus conclametur et sui filii non gratam hereditatem relictam, sed triste lucrum sibi lugeat adquisitum. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 6. 59. 11. 1: Imperator Justinianus
In omnibus videlicet casibus, in superstite subole liberorum et fratribus adhuc viventibus, qui ad hereditatem defuncti patrem antecedunt, usu fructu rerum, quarum dominium ad eos pervenit, apud parentes remansuro. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 6. 60. 0. De bonis maternis et materni generis.