Latin · ~10 min
Lines 1.1828-1.1837
Justinian, Liber VI 1.1828-1837
Not analysed yet
CJ. 6. 60. 1pr. : Imperator Constantinus
Res, quae ex matris successione fuerint ad filios devolutae, ita sint in parentum potestate, ut fruendi dumtaxat habeant facultatem, dominio videlicet earum ad liberos pertinente. *const. a. conss. praett. tribb. plebis senatui salutem. *<a 319 d. xv k. aug. aquileia. recitata apud vettium rufinum pu. in senatu non. sept. constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 6. 60. 1. 1: Imperator Constantinus
Parentes autem, penes quos maternarum rerum utendi fruendique tantum potestas est, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere et quod iure filiis debetur in examine per se vel per procuratorem poscere et sumptus ex fructibus impigre facere et litem inferentibus resistere atque ita omnia agere, tamquam solidum perfectumque dominium et personam gerant legitimam, ita ut, si quando rem alienare voluerint, emptor vel is cui res donatur observet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat vel ignorans. <a 319 d. xv k. aug. aquileia. recitata apud vettium rufinum pu. in senatu non. sept. constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 6. 60. 1. 2: Imperator Constantinus
Docere enim pater debet proprii iuris eam rem esse, quam donat aut distrahit: et emptori, si velit, fideiussorem licebit accipere, quia nullam poterit praescriptionem opponere filiis quandoque rem suam vindicantibus. <a 319 d. xv k. aug. aquileia. recitata apud vettium rufinum pu. in senatu non. sept. constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 6. 60. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Quidquid avus avia, proavus proavia ex materna linea venientes nepoti nepti pronepoti pronepti testamento fideicommisso legato donatione vel alio quolibet titulo largitionis vel etiam intestati successione contulerint, pater filio filiaeve integra illibataque custodiat, ut vendere donare relinquere alteri obligare, sicut nec materna bona, non possit usu fructu dumtaxat ad eum pertinente, ita ut ,quemadmodum ipse super his licentiam totius potestatis amittit, defuncto eo filio filiaeve praecipua computentur nec ab illis, qui ex patre sunt coheredes, vindicentur. *arcad. et honor. aa. florentino pu. *<a 395 d. id. oct. mediolani olybrio et probino conss. >
CJ. 6. 60. 3pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si viva matre emancipati sunt filii et postea mater decesserit, quoniam omni commodo destituitur pater nec retinet usum fructum, viriles ei inter filios, sive unus seu plures sunt, usus fructus tribuimus portiones. *theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. romae. *<a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >