Latin · ~10 min
Lines 1.566-1.579
Justinian, Liber VI 1.566-579
Not analysed yet
CJ. 6. 23. 19pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Omnium testamentorum sollemnitatem superare videatur, quod insertum mera fide precibus inter tot nobiles probatasque personas etiam conscientiam principis tenet. *honor. et theodos. aa. iohanni pp. *<a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa. >
CJ. 6. 23. 19. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Sicut igitur securus erit, qui actis cuiuscumque iudicis aut municipum aut auribus privatorum mentis suae postremum publicavit iudicium, ita nec de eius umquam successione tractabitur, qui nobis mediis et toto iure, quod nostris est scriniis constitutum, teste succedit. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa. >
CJ. 6. 23. 19. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Nec sane illud heredibus nocere permittimus, si rescripta nostra nihil de eadem voluntate responderit. voluntates etenim hominum audire volumus, non iubere, ne post sententiam nostram inhibitum videatur commutationis arbitrium, cum hoc ipsum, quod per supplicationem nostris auribus intimatur, ita demum firmum sit, si ultimum comprobatur nec contra iudicium suum defunctus postea venisse detegitur. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa. >
CJ. 6. 23. 19. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Ne quid sane praetermisisse credamur huiusmodi institutionis successoribus designatis, omnia quae scriptis heredibus competunt iubemus eos habere nec super bonorum possessionis petitione ullam controversiam nasci, cum pro herede agere cuncta sufficiat et ius omne ipsa complere aditio videatur. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa. >
CJ. 6. 23. 19. 4: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnibus etenim praestandum esse censemus, ut libero arbitrio, cui testandi facultas suppetit, successorem suum oblatis possit precibus declarare et stabile sciat esse quod fecerit, nec institutus heres pertimescat, cum oblatas preces secundum voluntatem defuncti idoneis possit testibus approbare, si ei alia nocere non possunt. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa. >
CJ. 6. 23. 20pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Nolumus convelli deficientium scriptas iure ac sollemniter voluntates, dum quoddam morientis supremum et non adscriptum processisse confirmatur arbitrium, tamquam patrimonium suum ad nos deficiens maluerit pertinere. *honor. et theodos. aa. edict. ad pop. urb. constaninopolit. *<a 416 d. iiii id. mart. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss. >
CJ. 6. 23. 20. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnibus enim privatis et militantibus interdicimus, ut huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis reos teneri praecipimus, si, cum scriptae iure ac sollemniter deficientium extiterint voluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione falso adstruere moliantur. <a 416 d. iiii id. mart. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss. >