Latin · ~10 min
Lines 1.580-1.593
Justinian, Liber VI 1.580-593
Not analysed yet
CJ. 6. 23. 20. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo itaque relictus heres vel legibus ad successionem vocatus nostrum vel potentium nomen horrescat: nemo ferre testimonia in hunc modum vel suscipere gestis huiusmodi voces audeat nostro vel etiam privatorum potentium nomine. <a 416 d. iiii id. mart. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss. >
CJ. 6. 23. 21pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hac consultissima lege sancimus licere per scripturam conficientibus testamentum ,si nullum scire volunt quae in eo scripta sunt, signatam vel ligatam vel tantum clausulam involutamque proferre scripturam vel ipsius testatoris vel cuiuslibet alterius manu conscriptam, eamque rogatis testibus septem numero civibus romanis puberibus omnibus simul offerre signandam et subscribendam, dum tamen testibus praesentibus testator suum esse testamentum dixerit quod offertur eique ipse coram testibus sua manu in reliqua parte testamenti subscripserit: quo facto et testibus uno eodemque die ac tempore subscribentibus et consignantibus valere testamentum nec ideo infirmari, quod testes nesciant quae in eo scripta sunt testamento. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod si litteras testator ignoret vel subscribere nequeat, octavo subscriptore pro eo adhibito eadem servari decernimus. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In omnibus autem testamentis, quae praesentibus vel absentibus testibus dictantur, superfluum est uno eodemque tempore exigere testatorem et testes adhibere et dictare suum arbitrium et finire testamentum. sed licet alio tempore dictatum scriptumve proferatur testamentum, sufficiet uno eodemque die nullo actu interveniente testes omnes, videlicet simul nec diversis temporibus, subscribere signareque testamentum. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 2a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Finem autem testamenti subscriptiones et signacula testium esse decernimus. non subscriptum namque a testibus ac signatum testamentum pro imperfecto haberi convenit. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ex imperfecto autem testamento voluntatem tenere defuncti, nisi inter solos liberos a parentibus utriusque sexus habeatur, non volumus. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 3a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero in huiusmodi voluntate liberis alia sit extranea mixta persona, certum est eam voluntatem, quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi, sed liberis adcrescere. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >