Latin · ~10 min
Lines 1.678-1.693
Justinian, Liber VI 1.678-693
Not analysed yet
CJ. 6. 24. 6: Imperator Philippus
Si compensandi debiti gratia uxor maritum fecit heredem, desiderio tuo praeter portionem hereditatis debitum quoque restitui postulantis non tantum iuris severitas, verum etiam defunctae voluntas refragatur. *philipp. a. et philipp. c. antonio. *<a 246 pp. xii k. mart. praesente et albino conss. >
CJ. 6. 24. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec apud peregrinos fratrem sibi quisquam per adoptionem facere poterat. cum igitur, quod patrem tuum voluisse facere dicis, irritum sit, portionem hereditatis ,quam is adversus quem supplicas velut adoptatus frater heres institutus tenet, restitui tibi curae habebit praeses provinciae. *diocl. et maxim. aa. zizoni. *<a 285 pp. iii non. dec. diocletiano ii et aristobulo conss. >
CJ. 6. 24. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Collegium, si nullo speciali privilegio subnixum sit, hereditatem capere non posse dubium non est. *diocl. et maxim. aa. hadriano. *<a 290 pp. x k. iun. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 6. 24. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Extraneum etiam cum morietur heredem scribi placuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. Iuliae. *<a 293 pp. xvi k. nov. sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 24. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque per se heredes institutos, quibus hoc concessum non est, neque per servos proprios hereditatem posse quaerere dictat iuris ratio. *diocl. et maxim. aa. et cc. asclepiadae. *<a 294 s. xvi k. sept. sirmii cc. conss. >
CJ. 6. 24. 11: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Extraneum etiam penitus ignotum heredem quis instituere potest. *theodos. et valentin. aa. hierio pp. *<a 428 d. x k. mart. constantinopoli felice et tauro conss. >
CJ. 6. 24. 12: Imperator Leo
Hereditatis vel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut annonae civiles aut quaelibet aedificia vel mancipia ad ius inclitae urbis vel alterius cuiuslibet civitatis pervenire possunt. *leo a. erythrio pp. *<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss. >
CJ. 6. 24. 13: Imperator Justinianus
Quotiens certi quidem ex certa re scripti sunt heredes vel certis rebus pro sua institutione contenti esse iussi sunt, quos legatariorum loco haberi certum est, alii vero ex certa parte vel sine parte, qui pro veterum legum tenore ad certam unciarum institutionem referuntur, eos tantummodo omnibus hereditariis actionibus uti vel conveniri decernimus, qui ex certa parte vel sine parte scripti fuerint, nec aliquam deminutionem earundem actionum occasione heredum ex certa re scriptorum fieri. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons. >