Latin · ~7 min
Lines 1.694-1.704
Justinian, Liber VI 1.694-704
Not analysed yet
CJ. 6. 24. 14pr. : Imperator Justinianus
Cum in libris ulpiani, quos ad massurium sabinum scripsit, talis species relata est, hanc apertius expedire nobis visum est. *iust. a. iohanni pp. *<d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 24. 14. 1: Imperator Justinianus
Quidam testamentum faciens ita instituit: "sempronius plotii heres esto". veteres quidem existimabant errorem nominis esse et sic institutionem valere, quasi testator plotius nominaretur et sempronium sibi scripsisset heredem. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 24. 14. 2: Imperator Justinianus
Sed huiusmodi sententiam crassiorem esse existimamus: neque enim sic homo supinus, immo magis stultus invenitur, ut suum nomen ignoret. sed si quidem ipse testator plotio cuidam heres extitit, manifestissimum esse sibi sempronium heredem instituisse, ut per mediam ipsius personam plotii heres efficiatur: et hoc argumentamur ex antiqua regula, quae voluit heredem heredis testatoris esse heredem. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 24. 14. 3: Imperator Justinianus
Sin autem nihil tale factum est, supervacuam esse et inanem huiusmodi institutionem, nisi prius herede plotio sibi instituto sic adiecit:" sempronius plotii heres esto". tunc etenim existimandum est eum dixisse, si non plotius heres sibi fuerit, tunc sempronium in locum partemve plotii ex substitutione vocari, ut ita ex consequentia verborum plotius quidem institutus, sempronius autem substitutus inveniatur. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 24. 14. 4: Imperator Justinianus
Sin autem neque ipse testator plotio heres extitit neque plotium heredem antea scripsit et sic sempronium plotio heredem voluit esse, nullius esse momenti talem institutionem, cum non est verisimile in suum nomen quendam errasse. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 25. 0. De institutionibus seu substitutionibus sub condicione factis.