Latin · ~9 min
Lines 1.829-1.840
Justinian, Liber VI 1.829-840
Not analysed yet
CJ. 6. 28. 4. 2: Imperator Justinianus
Nam haec corrigentes et maiorum nostrorum sequimur vestigia, qui eandem observationem colere manifestissimi sunt. scimus etenim antea simili modo et filium et alios omnes inter ceteros exheredatos scribere esse concessum, cum etiam centumviri aliam differentiam introduxerunt. <a 531 d. K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 28. 4. 3: Imperator Justinianus
Et ex hac iniquitate vitium emersit, quale ex libris ulpiani, quos ad edictum fecit praetoris, inventum a triboniano viro gloriosissimo nostro quaestore ceterisque viris facundissimis compositoribus iuris enucleati ad nostras aures relatum est. <a 531 d. K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 28. 4. 4: Imperator Justinianus
Nam cum ultimum adiutorium de inofficiosi querella positum est et nemo ex alio ortus praesidio ad hanc decurrere possit, inventa fuerat filia praeterita minus habens quam filia exheredata. cum enim per contra tabulas bonorum possessionem vel ius adcrescendi semissem substantiae filia praeterita accipiebat et omnibus legata praestare compellebatur, scilicet usque ad dodrantem suae portionis, remanebat ei sescuncia tantummodo in sua successione. <a 531 d. K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 28. 4. 5: Imperator Justinianus
Quod si fuisset exheredata, quarta pars omnimodo totius substantiae ei relinqui debebat, et quam iniuria dignam pater existimabat, amplius habebat ea, quam taciturnitate in institutione praeteriit: et si secundum nostrae constitutionis definitionem, quam de supplemento quadrantis posuimus, repletio fuerat introducta, simili modo exheredatae in quarta repletio accedebat et ita vitium permansit, ut nec ex nostra constitutione emendationem aliquam sentiret. <a 531 d. K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 28. 4. 6: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, quemadmodum in successionibus parentium, quae ab intestato deferuntur, aequa lance et mares et feminae vocantur, ita et in scriptura testamentorum eas honorari et similibus verbis exheredationes nominatim procedere et contra tabulas possessionem talem habere, qualem filius suus vel emancipatus, ut et ipsa, si fuerit praeterita, ad instar filii emancipati vel sui vel testamentum ipso iure evertat vel per contra tabulas bonorum possessionem stare hoc non patiatur. <a 531 d. K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 28. 4. 7: Imperator Justinianus
Et hoc non solum in filiabus obtinere, sed etiam in nepotibus et in neptibus et deinceps observari censemus, si tamen ex masculis progeniti sunt. <a 531 d. K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >