Latin · ~9 min
Lines 1.841-1.851
Justinian, Liber VI 1.841-851
Not analysed yet
CJ. 6. 28. 4. 8: Imperator Justinianus
Sed quia et aliud vitium fuerat sub obtentu differentiae introductum et alia iura exheredationis in postumis, alia in iam natis observabantur, cum necesse fuerat postumam inter ceteros exheredatam etiam legato honorari, filiam autem iam progenitam et sine datione, et hoc brevissimo incremento verborum ad plenissimam definitionem deduximus sancientes eadem iura obtinere et in postumis exheredandis, sive masculini sive feminini sexus sint, quae in filiis et filiabus iam statuimus, ut etiam ipsi vel ipsae nominatim exheredentur, id est postumi vel postumae facta mentione. <a 531 d. K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 29. 0. De postumis heredibus instituendis vel exheredandis vel praeteritis.
CJ. 6. 29. 1: Imperator Antoninus
Si post testamentum factum, quo postumorum suorum nullam mentionem testator fecit, filiam suscepit, intestato vita functus est, cum agnatione postumae cuius non meminit testamentum ruptum sit: ex rupto autem testamento nihil deberi neque peti posse explorati iuris est. *ant. a. brittiano. *<a 213 d. et pp. iiii k. iul. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 29. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Uxoris abortu testamentum mariti non solvi, postumo vero praeterito, quamvis natus ilico decesserit, non restitui ruptum iuris evidentissimi est. *diocl. et maxim. aa. et cc. sotericho. *<a 294 s. Xii k. Mart. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 29. 3pr. : Imperator Justinianus
Quod certatum est apud veteres, nos decidimus. cum igitur is qui in ventre portabatur praeteritus fuerat, qui, si ad lucem fuisset redactus, suus heres patri existeret, si non alius eum antecederet et nascendo ruptum testamentum faciebat, si postumus in hunc quidem orbem devolutus est, voce autem non emissa ab hac luce subtractus est, dubitabatur, si is postumus ruptum facere testamentum potest. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. Xv k. Dec. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 29. 3. 1: Imperator Justinianus
Veteres animi turbati sunt, quid de paterno elogio statuendum sit. cumque sabiniani existimabant, si vivus natus est, etsi vocem non emisit, ruptum testamentum ,apparet, quod, etsi mutus fuerat, hoc ipsum faciebat, eorum etiam nos laudamus sententiam et sancimus, si vivus perfecte natus est, licet ilico postquam in terram cecidit vel in manibus obstetricis decessit, nihilo minus testamentum corrumpi, hoc tantummodo requirendo, si vivus ad orbem totus processit ad nullum declinans monstrum vel prodigium. <a 530 d. Xv k. Dec. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >