Latin · ~8 min
Lines 1.963-1.971
Justinian, Liber VI 1.963-971
Not analysed yet
CJ. 6. 30. 22. 13: Imperator Justinianus
Et haec quidem de his sancimus, qui deliberationem nullam petendam curaverint, quam putamus quidem penitus post hanc legem esse supervacuam et debere ei derogari: cum enim liceat et adire hereditatem et sine damno ab ea discedere ex praesentis legis auctoritate, quis locus deliberationi relinquitur? <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 13a: Imperator Justinianus
Sed quia quidam vel vana formidine vel callida machinatione pro deliberando nobis supplicandum esse necessarium existimant, quatenus eis liceat annale tempus tergiversari et hereditatem inspicere et alias contra eam machinationes excogitare et eandem deliberationem flebilibus adsertionibus repetita prece saepius accipere: ne quis nos putaverit antiquitatis penitus esse contemptores, indulgemus quidem eis petere deliberationem vel a nobis vel a nostris iudicibus, non tamen amplius ab imperiali quidem culmine uno anno, a nostris vero iudicibus novem mensibus, ut neque ex imperiali largitate aliud tempus eis indulgeatur, sed et, si fuerit datum, pro nihilo habeatur: semel enim et non saepius eam peti concedimus. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 14: Imperator Justinianus
Sin autem hoc aliquis fecerit et inventarium conscripserit (necesse enim est omnimodo deliberantes inventarium cum omni subtilitate facere), non liceat ei post tempus praestitutum, si non recusaverit hereditatem, sed adire maluerit, nostrae legis uti beneficio, sed in solidum secundum antiqua iura omnibus creditoribus teneatur. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 14a: Imperator Justinianus
Cum enim gemini tramites inventi sunt, unus quidem ex anterioribus, qui deliberationem dederunt, alter autem rudis et novus a nostro numine repertus, per quem et adeuntes sine damno conservantur, electionem ei damus vel nostram constitutionem eligere et beneficium eius sentire vel, si eam aspernandam existimaverit et ad deliberationis auxilium convolaverit, eius effectum habere: et si non intra datum tempus recusaverit hereditatem, omnibus in solidum debitis hereditariis teneatur et non secundum modum parimonii, sed etsi exiguus sit census hereditatis ,tamen quasi heredem eum in totum obligari, et sibi imputet, qui pro novo bene ficio vetus elegit gravamen. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 14b: Imperator Justinianus