Latin · ~7 min
Lines 1.972-1.981
Justinian, Liber VI 1.972-981
Not analysed yet
Et ideo et in ipsam deliberationis dationem et divinum rescriptum super hoc promulgandum hoc adici volumus, ut sciant omnes, quod omnimodo post petitam deliberationem, si adierint vel pro herede gesserint vel non recusaverint hereditatem, omnibus in solidum hereditariis oneribus teneantur. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 14c: Imperator Justinianus
Si quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inventarium autem minime conscripserit et vel adierit hereditatem vel minime eam repudiaverit ,non solum creditoribus in solidum teneatur, sed etiam legis falcidiae beneficio minime utatur. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 14d: Imperator Justinianus
Quod si post deliberandum recusaverit inventario minime conscripto, tunc res hereditatis creditoribus vel his qui ad hereditatem vocantur legibus reddere compelletur, quantitate earum sacramento res accipientium manifestanda, cum taxatione tamen ab iudice statuenda. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 15: Imperator Justinianus
Notissimum autem est ex hac constitutione, quae omnes casus continet, nostris constitutionibus iam pro eisdem capitulis promulgatis esse derogatum, quarum alteri et gordianae constitutionis sensus continebatur. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 30. 22. 16: Imperator Justinianus
Cum enim ampliore tractatu habito melior exitus inventus est et tribus constitutionibus in unum congregatis unus apparet et in milites et in alios omnes iuris probabilis articulus, quapropter ex anterioribus inquietari nostro subiectos imperio patimur? scilicet ut milites, etsi propter simplicitatem praesentis legis subtilitatem non observaverint, in tantum tamen teneantur, quantum in hereditate invenerint. quam patres conscripti, in huiusmodi casibus in posterum obtinere sancimus. <a 531 d. V k. Dec. Post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 31. 0. De repudianda vel abstinenda hereditate.