Latin · ~10 min
Lines 1.1007-1.1021
Justinian, Liber VII 1.1007-1021
Not analysed yet
CJ. 7. 46. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum iudicem, quoad pecunia condemnationis soluta fuisset, pendendis usuris legem dixisse profitearis, non contra iuris formam sententiam datam palam est. *sev. et ant. aa. aelianae. *<a xxx >
CJ. 7. 46. 2: Imperator Alexander Severus
Quamquam pecuniae quantitas sententia curatoris rei publicae non continetur, sententia tamen eius rata est, quoniam indemnitatem rei publicae praestari iussit. *alex. a. Marcellino. *<>
CJ. 7. 46. 3: Imperator Gordianus
Haec sententia: "omnem debiti quantitatem cum usuris competentibus solve" iudicati actionem parare non potest, cum apud iudices ita demum sine certa quantitate facta condemnatio auctoritate rei iudicatae censeatur, si parte aliqua actorum certa sit quantitas comprehensa. *gord. a. aemilio. *<a xxx >
--------------------------------------------------: CJ. c. 7. 46. 4: Imperator Gordianus
Haec sententia: "quae bona fide accepisti, solve ,cum incertum esset quid accepisset quantumque ab eo peteretur, praesertim cum ipse qui extra ordinem iudicabat interlocutus sit dotem datam quae repeteretur non liquidam esse, iudicati auctoritate non nititur. cum igitur is qui postea iudicabat contra te certam sententiam protulit neque ab statutis provocaveris, ipsa tuo facto confirmasti iudicatum. *gord. a. saturninae. *<a xxx >
CJ. 7. 47. 0. De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.
CJ. 7. 47. 1pr. : Imperator Justinianus
Cum pro eo quod interest dubitationes antiquae in infinitum productae sunt, melius nobis visum est huiusmodi prolixitatem prout possibile est in angustum coartare. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 7. 47. 1. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in omnibus casibus, qui certam habent quantitatem vel naturam, veluti in venditionibus et locationibus et omnibus contractibus, quod hoc interest dupli quantitatem minime excedere: in aliis autem casibus, qui incerti esse videntur, iudices, qui causas dirimendas suscipiunt, per suam subtilitatem requirere, ut, quod re vera inducitur damnum, hoc reddatur et non ex quibusdam machinationibus et immodicis perversionibus in circuitus inextricabiles redigatur, ne, dum in infinitum computatio reducitur, pro sua impossibilitate cadat, cum scimus esse naturae congruum eas tantummodo poenas exigi, quae cum competenti moderatione proferuntur vel a legibus certo fine conclusae statuuntur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 7. 47. 1. 2: Imperator Justinianus
Et hoc non solum in damno, sed etiam in lucro nostra amplectitur constitutio, quia et ex eo veteres quod interest statuerunt: et sit omnibus, secundum quod dictum est, finis antiquae prolixitatis huius constitutionis recitatio. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >