Latin · ~8 min
Lines 1.1022-1.1036
Justinian, Liber VII 1.1022-1036
Not analysed yet
CJ. 7. 48. 0. Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.
CJ. 7. 48. 1: Imperator Alexander Severus
Iudex ad certam rem datus, si de aliis pronuntiavit, quam quod ad eam speciem pertinet, nihil egit. *alex. a. sabiniano. *<a 223 iii non. ian. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 7. 48. 2: Imperator Gordianus
Si militaris iudex super ea causa, de qua civilibus actionibus disceptandum fuit ,non datus, a quo dari poterat, cognovit, etiam remota appellatione id quod ab eo statutum est firmitatem non habet iudicati. *gord. a. liciniae. *<a xxx >
CJ. 7. 48. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si de proprietate datus iudex adversus te nihil super hac statuit, rector aditus provinciae causam hanc cognoscere suaque decidere sententia curabit, cum et, si quid de possessione pronuntiatum probetur, hoc causae proprietatis minime noceat. *diocl. et maxim. aa. et cc. philetae. *<a 294 s. non. nov. heracleae cc. conss. >
CJ. 7. 48. 4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Et in privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad potitum vic. *<a 379 d. x k. oct. romae ausonio et olybrio conss. >
CJ. 7. 49. 0. De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel adversarium corrumpere curavit.
CJ. 7. 49. 1: Imperator Antoninus
Constitit in quacumque causa sive privata sive publica sive fiscali, ut, cuicumque data fuerit pecunia, vel iudici vel adversario, amittat actionem is, qui diffidentia iustae sententiae in pecuniae corruptela spem negotii reposuerit. *ant. a. ad gaudium. *<a 212 d. xiiii k. ian. duobus aspris conss. >
CJ. 7. 49. 2: Imperator Constantinus
De eo, qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicata quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine praebeatur. *const. a. ad felicem praes. corsicae. *<a 319 d. viii k. nov. sirmi constantino a. v et licinio c. Conss. >
CJ. 7. 50. 0. Sententiam rescindi non posse.