Latin · ~10 min
Lines 1.1199-1.1212
Justinian, Liber VII 1.1199-1212
Not analysed yet
CJ. 7. 62. 13: Imperator Constantinus
Ex illo tempore, quo in civilibus causis, quae inter privatos moventur, consultaturum vel relaturum te esse promiseris vel appellationis a te interpositae sollemnia completa fuerint, nihil posthac tibi quodlibet speciale ac requisitum vel quibuscumque modis favoris gratiam praeferens audiendum est, sed observandum, ut iuxta priora statuta sollemnitatis more expleto gesta ad comitatum omnia dirigantur. *const. a. petronio probiano suo salutem. *<a 316 d. id. aug. arelato. pp. id. oct. theveste sabino et rufino conss. >
CJ. 7. 62. 14: Imperator Constantinus
Litigatoribus copia est etiam non conscriptis libellis ilico appellare voce, cum res poposcerit iudicata, tam in civilibus quam in criminalibus causis. *const. a. ad bassum pu. *<a 317 d. viii id. iun. sirmio gallicano et basso conss. >
CJ. 7. 62. 15: Imperator Constantinus
Ne causas, quae in nostram venerint scientiam, rursus transferri ad iudicia necesse sit, instructiones necessarias plene actis inseri praecipimus. nam cogimur a proferenda sententia temperare, quoniam verendum est, ne lis incognito negotio dirimatur, adempta copia conquerendi. quare perennibus inuretur iudex notis, si cuncta, quae litigatores instructionis probationisque causa recitaverint, indita actis vel subiecta non potuerint inveniri. *const. a. ad severum vic. *<a 319 d. x k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 7. 62. 16: Imperator Constantinus
Etiam eos, qui imaginem principalis disceptationis accipiunt, appellationum adminicula necesse est accipere. *const. a. ad maximum. *<a 321 d. prid. id. ian. sirmio crispio ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 7. 62. 17: Imperator Constantinus
Si apud utrumque praetorem, dum quaestio ventilatur, ab aliqua parte auxilium provocationis fuerit obiectum, praefecturae urbis iudicium sacrum appellator observet. *const. a. ad iulianum pu. *<a xxx >
CJ. 7. 62. 18: Imperator Constantinus
Quoniam nonnulli fisci debitores, cum iussi fuerint debitam summam exsolvere, interposito provocationis auxilio vim exsecutionis eludunt nec iam opinionis exemplum nec refutatorias preces curant petere vel offerre, placuit, ut, si intra dies sollemnitatibus praestitutos ad facienda haec appellatoris cura defuerit, deserta ab eo provocatio aestimetur moxque debitum exigatur. *constant. a. victori rationali urb. romae. *<a 327 d. prid. k. aug. constantino et maximo conss. >
CJ. 7. 62. 19pr. : Imperator Constantinus
A proconsulibus et comitibus et his qui vice praefectorum cognoscunt, sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine iudicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti iudex praebeat opinionis exemplum et acta cum refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat. a praefectis autem praetorio provocare non sinimus. *const. a. ad universos provinciales. *<a 331 d. k. aug. pp. k. sept. constantinopoli basso et ablabio conss. >