Latin · ~9 min
Lines 1.1213-1.1226
Justinian, Liber VII 1.1213-1226
Not analysed yet
CJ. 7. 62. 19. 1: Imperator Constantinus
Quod si victus oblatam nec receptam ab iudice appellationem adfirmet, praefectos adeat, ut apud eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta. superatus enim si iniuste appellare videbitur, lite perdita notatus abscedet: aut si vicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperit, ad nos referre necesse est, ut digno supplicio puniatur. <a 331 d. k. aug. pp. k. sept. constantinopoli basso et ablabio conss. >
CJ. 7. 62. 20: Imperator Constantius
Et in maioribus et in minoribus negotiis appellandi facultas est. nec enim iudicem oportet iniuriam sibi fieri existimare eo, quod litigator ad provocationis auxilium convolavit. *constantius a. albino. *<a 341 d. vii id. april. Marcellino et probino conss. >
CJ. 7. 62. 21: Imperator Constantius
Quoniam iudices ordinarii provocationes aestimant respuendas, placet, ut, si quis appellationem suscipere recusaverit, quae non contra exsecutionem, sed adversus sententiam iurgium terminantem fuerit interposita, triginta auri pondo cogatur largitionibus nostris inferre: triginta alia officio eius itidem soluturo, nisi ei pertinaciter restiterit atque actis contradixerit et, quid iure sit constitutum, ostenderit. *constantius a. ad lollianum pp. *<a 355 d. viii k. aug. messadensi. pp. capuae arbitione et lolliano conss. >
CJ. 7. 62. 22: Imperator Constantius
Lata sententia, quae pertinet ad bona vacantia et ad ea, quae indignis legibus cogentibus auferuntur, si quis putaverit provocandum, vox eius debebit admitti. *constantius a. ad volusianum pp. *<a 355 d. iii k. aug. arbitione et lolliano conss. >
CJ. 7. 62. 23: Imperator Constantius
Cum appellatio interposita fuerit per bithyniam paphlagoniam lydiam hellespontum ,insulas etiam ac phrygiam salutarem, europam ac rhodopam et haemimontum, praefecturae urbis iudicium sacrum appellator observet. *constantius a. ad senatum. *<a 361 d. v non mai. tauro et florentio conss. >
CJ. 7. 62. 24: Imperatores Valentinianus, Valens
Iudicibus non solum appellationis suspiciendae necessitas videtur imposita, verum etiam triginta dierum spatia ex die sententiae definita sunt, intra quae gesta una cum relatione litigatoribus convenit praestari: iudice et officio eius, si statuta fuerint aliqua parte mutilata, multae subiacentibus. *valentin. et valens aa. s. d. ord. civitatis carthaginensium. *<a 364 d. prid. non. febr. mediolani divo ioviano et varroniano conss. >
CJ. 7. 62. 25: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Et in multis ab iudicibus inferendis appellationes iubemus admitti. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. *<a 380 d. xiiii k. iul. gratiano v et theodosio aa. conss. >