Latin · ~9 min
Lines 1.1304-1.1313
Justinian, Liber VII 1.1304-1313
Not analysed yet
CJ. 7. 63. 2. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin autem ex sententia praetorianae praefecturae vel magistri officiorum vel alio illustri dignitate decorato arbiter in hac sacratissima civitate fuerit delegatus et appellatio contra definitionem vel sententiam eius subsecuta fuerit, primus quidem fatalis dies duorum mesum, alii vero tres ad similitudinem supra dictorum fatalium numerentur. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 7. 63. 2. 6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Qui vero delegatum vel a spectabili iudice seu praeside provinciae arbitrum appellaverit, primum quidem fatalem diem duorum mensum, tres vero alios ad similitudinem praedictorum fatalium dierum habeat. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 7. 63. 2. 7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
(2) illud etiam circa observationem fatalium dierum custodiri decernimus, ut, si forte temporales in feriatos quoquo modo inciderint, praecendentes eos dies ut temporales a litigantibus observentur. quod si quis secus, ac iura praecipiunt, lapsus die fuerit temporali et hoc primo loco vel a praesente adversario vel etiam a iudice, si solus litigat, appellatori fuerit oppositum probatumque, pro eo habebitur appellator, ac si sententiam quoquo modo non coactus susceperit. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 7. 63. 3: Imperator Justinus
Nemo arbitretur in posterum licentiam futuram consultationibus ultra statuti temporis vivendi spatia neque per oblationem precum neque per sacrum rescriptum super reparatione temporum indulgendum neque sub praetextu quodam altero: sed omnibus incumbendum esse vigilanti diligentia, quo provocationes eorum intra statutum tempus introducantur, ita ut etiam gesta in iudicio, contra quod provocatum est, non prope finem temporis tradantur scrinio sacrarum epistularum, ne praepediatur per astutias fatalis rei terminus, sed aut statim, postquam appellatum sit, aut non minus quam ante dimidiam partem temporis praebeantur scrinio, ne, quod per angustias contingit temporum, tardus appellationis fautor suo dispendio refutetur. *iustinus a. apioni pp. *<a 518 d. k. dec. constantinopoli magno cons. >
CJ. 7. 63. 4pr. : Imperator Justinus
Per hanc divinam sanctionem decernimus, ut licentia quidem pateat in exercendis consultationibus tam appellatori quam adversae parti novis etiam adsertionibus utendi vel exceptionibus, quae non ad novum capitulum pertinent, sed ex illis oriuntur et illis coniunctae sunt, quae apud anteriorem iudicem noscuntur propositae. *iustinus a. tatiano mag. off. *<a 520 d. v k. iun. constantinopoli rusticio cons. >