Latin · ~10 min
Lines 1.1314-1.1325
Justinian, Liber VII 1.1314-1325
Not analysed yet
CJ. 7. 63. 4. 1: Imperator Justinus
Sed et si qua dicta quidem adlegatio monstrabitur vel instrumentum prolatum aliquod, probationes tamen illo quidem defuerunt tempore, verum apud sacros cognitores sine procrastinatione praeberi poterunt, id quoque eos admittere, quo exercitatis iam negotiis pleniore subveniatur veritatis lumine. <a 520 d. v k. iun. constantinopoli rusticio cons. >
CJ. 7. 63. 5pr. : Imperator Justinianus
Cum anterioribus legibus ex omni provincia ad hunc nostrum sacratissimum comitatum similis cursus ad appellationes exercendas impertitus est, necessarium nobis visum est huiusmodi spatiis iustum imponere libramentum. *iust. a. triboniano quaest. sacri palatii. *<a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, si quidem ab aegyptiaco vel libyco limite vel orientali tractu usque ad utrasque cilicias numerando vel armeniis et gentibus et omni illyrico causa fuerit more appellationum transmissa, primum semestre spatium in antiqua definitione permanere et a nihil penitus neque deminui neque adcrescere. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 1a: Imperator Justinianus
Sin autem ex aliis nostri imperii partibus sive asianae sive ponticae sive thraciae dioeceseos lis provocatione suspensa in hanc regiam urbem perveniat, pro semestri spatio trium tantummodo mensum spatium eis indulgeri: aliis trium mensum spatiis, id est nonaginta tribus diebus simili modo sequentibus sive semestre tempus sive tres priores menses secundum locorum definitionem, quam designavimus. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 1b: Imperator Justinianus
Sed et aliis tribus mensibus, qui ex reparatione ab aula concedi solent, in suo robore duraturis et prioribus accedentibus, ut partim annale numeretur, partim novem mensum spatium consequatur. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 1c: Imperator Justinianus
(1) et cum antea in fine cuiusque temporis unus fatalis dies ex antiquis legibus constitutus est et saepe eveniebat (cum multae sunt occasiones mortales appellationum) vel aegritudine vel spatii prolixitate vel per alias causas, quas nec dici nec enumerari facile sit, eundem diem fatalem non observari et lites expirare et huiusmodi luctuosis infelicitatibus patrimonia hominum titubare: propter hoc fortunae relevantes insidias sancimus non in unum diem fatalem standum esse in posterum, sed sive ante quartum diem fatalis luminis et ipsum fatalem sive post quinque dies, ex quo ortus fatalis effluxerit, appellator venerit et litem instituendam curaverit et eam in competens iudicium deduxerit, legi videri satisfactum, ne ingemiscat mortuae causae dispendium, sed nostro gaudeat beneficio, cum nobis cognitum sit etiam ex errore calculi dierum quem officium habuit saepe esse causas periclitatas: quod in posterum non fieri ex remedio legis pra esentis sperandum est. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >