Latin · ~10 min
Lines 1.1326-1.1333
Justinian, Liber VII 1.1326-1333
Not analysed yet
CJ. 7. 63. 5. 1d: Imperator Justinianus
Eodem beneficio et in aliis omnibus fatalibus qui vel a pedaneis iudicibus vel ab aliis, quos leges suis sanctionibus enumeraverunt, custodiendo seu observando ,ut decem fatales pro uno ubique instituantur. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 2: Imperator Justinianus
In his autem casibus, in quibus biennium constitutum est, quatenus more consultationum in regia urbe sub communi audientia florentissimorum nostri palatii procerum ventilentur, biennii metas unius anni terminis coartamus, ut intra eum et gesta colligere et ea viris devotis epistularibus tradere et refutatorios libellos, si voluerint, offerre et litem in sacrum nostrum consistorium introducere cogantur: nulli licentia deneganda victrici parti, si voluerit, secundum quod iam constitutum est, et praemature causam inducere neque annali spatio expectato. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 3: Imperator Justinianus
Si tamen in sacro nostro consistorio lis exordium ceperit, etsi non fuerit in eodem die completa, tamen perpetuari eam concedimus, cum iniquum sit propter occupationes florentissimi ordinis, quas circa nostrae pietatis ministeria habere noscitur, causas hominum deperire. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >
CJ. 7. 63. 5. 4: Imperator Justinianus
Illud etiam merito addendum huic legi censemus, ut si qui fatali die apud appellationis iudicem introductus, sive ex una parte sive cognitionaliter causae appellationis imponat exordium, deinde relicta ea discedat et in desidia reliquum tempus permaneat et annale tempus post inchoatam litem praeterierit, victore neque sententiam ad effectum perducere valente propter litem iam inchoatam neque iam terminum accipere inveniente, cum appellatoris absentia eam finiri non facile concedit, huiusmodi iniquitatem amputantes (cum adversarius potest et minime praesente appellatore litem exercere, quia hoc speciale privilegium eius est, qui appellationi examinandae praesidet, posse ex una parte causam dirimere) iubemus eundem appellatorem, nisi observaverit iudicium et causam usque ad finem p eregerit, sed per eum steterit, quominus omnia litis certamina impleantur, appellatione defraudari et sententiam contra eum latam in suo robore durare et ad effectum perduci, tamquam si ab initio minime fuerit provocatum: nisi ipse appellator evidentissime probationibus possit ostendere se quidem summa ope nisum voluisse litem exercere, per iudicem autem stetisse vel aliam inexorabilem causam subsecutam, propter quam hoc facere minime valuit. tunc etenim aliud ei annale tempus indulgemus, quo effluente et lite minime finem accipiente cadere eum de appellatorio iuvamine disponimus, cum sit ei apertissima facultas et nostram adire maiestatem et tarditatem iudicis in querellam deducere et nostro beneficio perpotiri. <a 529 d. Xv k. Dec. Chalcedone decio vc. conss. >