Latin · ~9 min
Lines 1.1436-1.1449
Justinian, Liber VII 1.1436-1449
Not analysed yet
CJ. 7. 71. 7: Imperator Justinianus
Cum et filii familias possint habere substantias, quae patribus adquiri vetitae sunt, nec non peculium vel castrense vel quod patre volente possident, quare cessio bonorum eis deneganda sit? cum, etsi nihil in suo censu hi qui in potestate sunt parentum habeant, tamen, ne patiantur iniuriam, debet bonorum cessio admitti. si enim et pater familias admittendus est propter iniuriarum timorem ad cessionis flebile veniens adiutorium, quare filiis familias utriusque sexus hoc ius denegamus? cum apertissimi iuris est et inter patres familias et alieno iuri subiectos, si quid postea eis pinguius accesserit, hoc iterum usque ad modum debiti posse a creditoribus legitimo modo avelli. *iust. a. iuliano pp. *<a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 71. 8pr. : Imperator Justinianus
Cum solito more a nostra maiestate petitur, ut ad miserabilis cessionis bonorum homines veniant auxilium et electio detur creditoribus vel quinquennale spatium eis indulgere vel bonorum accipere cessionem, salva eorum videlicet existimatione et omni corporali cruciatu semoto: quotidie dubitabatur, si quidam ex creditoribus voluerint quinquennales dare indutias, alii autem iam nunc cessionem accipere velint, qui audiendi sunt. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 -532>
CJ. 7. 71. 8. 1: Imperator Justinianus
In tali itaque dubitatione minime putamus esse ambiguum, quod sentimus et quod humaniorem sententiam pro duriore elegimus. et sancimus, ut vel ex cumulo debiti vel ex numero creditorum causa iudicetur. <a 531 -532>
CJ. 7. 71. 8. 2: Imperator Justinianus
Et si quidem unus creditor aliis omnibus gravior in summa debiti inveniatur, ut omnibus in unum coadunatis et debitis eorum computatis ipse alios antecellat, ipsius sententia obtineat, sive indulgere tempus sive cessionem accipere desiderat. <a 531 -532>
CJ. 7. 71. 8. 3: Imperator Justinianus
Si vero plures quidem sint creditores, ex diversis autem quantitatibus, et nunc amplior debiti cumulus minori summae praeferantur, sive par sive discrepans numerus est creditorum, cum non ex frequentissimo ordine feneratorum, sed ex quantitate debiti causa trutinatur. <a 531 -532>
CJ. 7. 71. 8. 4: Imperator Justinianus
Pari autem quantitate debiti invenienda, dispari vero creditorum numero, tunc amplior pars creditorum obtineat, ut, quod pluribus placeat, hoc statueretur. <a 531 -532>
CJ. 7. 71. 8. 5: Imperator Justinianus
Sin vero undique aequalitas emergat tam debiti quam numeri creditorum, tunc eos anteponi, qui ad humaniorem declinant sententiam non cessionem exigentes, sed indutias. <a 531 -532>