Latin · ~11 min
Lines 1.1450-1.1470
Justinian, Liber VII 1.1450-1470
Not analysed yet
CJ. 7. 71. 8. 6: Imperator Justinianus
Nulla quidem differentia inter hypothecarios et alios creditores quantum ad hanc electionem observanda: in rebus autem officio iudicis partiendis suam vim singulis creditoribus habentibus, quam eis legum praestabit regula. <a 531 -532>
CJ. 7. 71. 8. 7: Imperator Justinianus
Nullo praeiudicio creditorum cuidam ex quinquennii dilatione circa temporalem praescriptionem generando. <a 531 -532>
CJ. 7. 72. 0. De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de separationibus.
CJ. 7. 72. 1: Imperator Antoninus
In bonis mortui potiorem esse causam legatariorum, qui eum utpote heredem convenire potuerunt, quam eorum, quibus ipse legavit, manifestum est, cum prius legatum quasi aes alienum exigitur, legatum autem a mortuo relictum post debiti detractionem inducitur. *ant. a. atticae. *<a xxx >
CJ. 7. 72. 2: Imperator Gordianus
Est iurisdictionis tenor promptissimus indemnitatisque remedium edicto praetoris creditoribus hereditariis demonstratum, ut, quotiens separationem bonorum postulant, causa cognita impetrent. praeoptabis igitur convenientem desiderii tui fructum, si te non heredum fidem secutum, sed ex necessitate ad iudicium eos provocare demonstraveris. *gord. a. aristoni. *<a xxx >
CJ. 7. 72. 3: Imperator Gordianus
Ex contractu, qui cessionem rerum antecessit, debitorem contra iuris rationem conveniens, cum eum aequitas auxilio exceptionis muniat ac tunc demum iteratam possis desiderare conventionem, cum tantum postea quaesiit, quod praesidem ad eius rei licentiam debeat promovere. *gord. a. claudianae. *<a xxx >
CJ. 7. 72. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Incivile est, quod postulas, ut unus ex chirographariis creditoribus debitoris bona compellatur suscipere, satis ceteris eius creditoribus facturus. *diocl. et maxim. aa. et cc. clearchianae. *<a 293 >
CJ. 7. 72. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si bona debitoris tui vacare constet et haec a fisco non agnoscantur, in possessionem eorum mitti te a competenti iudice recte postulabis. *diocl. et maxim. aa. et cc. abydonio. *<a 293 xvii k. ian. aa. conss. >
CJ. 7. 72. 6pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pro debito creditores addici sibi bona debitoris non iure postulant. unde si quidem debitoris tui ceteri creditores pignori res acceperunt, potiores eos quam te chirographarium creditorem haberi non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. Agathemero. *<>
CJ. 7. 72. 6. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si specialiter vel generaliter nemini probentur obligatae ac sine successore communis debitor vel heres eius decessit, non dominii rerum vindicatione, sed possessione bonorum itemque venditione aequali portione pro rata debiti quantitate omnibus creditoribus consuli potest. <>
CJ. 7. 72. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si uxor tua pro triente patruo suo heres extitit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit actio non confundatur. sin autem coheredes solvendo non sint, separatio postulata nullum ei damnum fieri patiatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. domno. *<a 294 d. k. dec. cc. conss. >