Latin · ~11 min
Lines 1.526-1.542
Justinian, Liber VII 1.526-542
Not analysed yet
CJ. 7. 17. 2. 1: Imperator Justinianus
Cum enim per adsertores super libertate iudicium agitabatur, si in medio adsertore litem agente adsertus ab hac luce fuerit subtractus, necessitas imponebatur nihilo minus adsertori litem implere, ut emptor, si victus erat et pro libertate fuerat pronuntiatum, habeat regressum adversus venditorem, ut ei quasi liberae personae venditor reddat id, quod emptionali instrumento continebatur vel natura contractus exigebat. <a 531 d. k. sept. >
CJ. 7. 17. 2. 2: Imperator Justinianus
In praesenti autem, quia adsertorum vana nomina reiecta sunt, si persona pro cuius condicione lis agitur, mortua fuerit, quemadmodum iudicium potest adimpleri una tantummodo persona in iudicium veniente? <a 531 d. k. sept. >
CJ. 7. 17. 2. 3: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in praesenti casu licentiam esse emptori adversus suum auctorem venire, quatenus vel ostendat venditor servum se vendidisse vel, si non potuerit ,quasi libera persona vendita evictionis periculum ad eum revertatur. <a 531 d. k. sept. >
CJ. 7. 18. 0. Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad libertatem proclamare non prohibentur.
CJ. 7. 18. 1pr. : Imperator Gordianus
Dispar causa est eius, qui dissimulata condicione sua distrahi se passus est, et eius qui pretium participatus est. nam superiori quidem non denegatur libertatis defensio, posteriori autem, et si civis romanus sit et participatus est pretia, libertas denegatur. *gord. a. proculo. *<a 239 pp. k. mai. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 7. 18. 1. 1: Imperator Gordianus
Eandemque et in eo distinctionem adhibendam, cui fideicommissaria libertas debetur, meritissimo iuris auctores responderunt. <a 239 pp. k. mai. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 7. 18. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De latronum familia descendentibus ex largitione principali vel auctoritate fiscali servis factis retro principes libertatem denegari decreverunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. melanae. *<>
CJ. 7. 18. 3pr. : Imperator Constantinus
Si quis in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius qui se dominum dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit. *const. a. ad maximum pu. *<a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss. >
CJ. 7. 18. 3. 1: Imperator Constantinus
Quod vero petitur, si fuerit negatione dubium, per cautionem conservabitur ac petitio differetur, ut, si fuerit approbata libertas, (quoniam et ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est) gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino quondam fuerat habeat, quod ut servo dominii iure largitus est et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parata sunt ,cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat. <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss. >