Latin · ~11 min
Lines 1.543-1.557
Justinian, Liber VII 1.543-557
Not analysed yet
CJ. 7. 18. 3. 2: Imperator Constantinus
Ea vero, quae testamento vel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quae a supra dictis rebus discernantur, in sequestro esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure collocatis ad eorum proprietatem uterque contendat. <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss. >
CJ. 7. 19. 0. De ordine cognitionum.
CJ. 7. 19. 1: Imperator Alexander Severus
Cum et ipse confessus es status controversiam pati, qua ratione postulas, priusquam de condicione constaret tua, accusandi tibi tribui potestatem contra eum, qui te servum esse contendit? cum igitur, sicut adlegas, statu generis fretus es ,iuxta ius ordinarium praesidem pete, qui cognita prius liberali causa ex eventu iudicii, quid de crimine statuere debeat, non dubitabit. *alex. a. vitalio. *<a 223 pp. v id. m. . . maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 7. 19. 2: Imperator Alexander Severus
Si de hereditate et libertate controversia est, prius agi causa libertatis debet. sed si de hereditate agetur, ordinanda quidem est causa libertatis, sed sufficit ei, qui libertate utitur, ad victoriam de hereditate secundum se pronuntiatum. *alex. a. galliae. *<a 223 pp. v id. aug. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 7. 19. 3: Imperator Alexander Severus
Si crimen aliquod inferatur ei, quam ingenuam esse dicis, ante liberalis causa suo ordine agi debet, cognitionem suam praeside praebente, quoniam necesse est ante sciri, si delictum probatum fuerit, ut in liberam et ingenuam an ut in ancillam constitui oportet. *alex. a. valeriano. *<a 223 pp. vi k. dec. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 7. 19. 4pr. : Imperator Gordianus
Si status controversiam pateris, lite prius liberali terminata, si pro te fuerit pronuntiatum, agere etiam adversus eum, qui se dominum tuum esse contendit, non prohiberis. *gord. a. menedemo. *<a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 7. 19. 4. 1: Imperator Gordianus
Quod si ideo te ab accusatione elidet, quasi servum non proprium sed alienum, liberale quidem iudicium cessat, causae autem examinatio apud eum qui iudicat ostendet, utrumne accusatio induci debeat propter statum personae, an evanescat. <a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 7. 19. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum status quaestionem tibi moveri et te debita velle petere commemores, ordinarium est prius sollemnibus interpositis, si hoc iuris admiserit ratio, causam liberalem apud praesidem provinciae decidi, ut, si liber fueris vel servus non esse pronuntiatus, tunc tibi iure debita restitui iubeat, cum hoc incerto, utrumne tibi libero constituto an domino tuo, si servum te sententia declaraverit, debeatur, ad solutionem debitorem tuum urgueri non oporteat. *diocl. et maxim. aa. et cc. alpheo. *<a 293 s. prid. k. mai. beraci aa. conss. >