Latin · ~8 min
Lines 1.558-1.570
Justinian, Liber VII 1.558-570
Not analysed yet
CJ. 7. 19. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si res tuas raptas vel amotas esse dicis ab his, quos servos tuos esse contendis ,hique in libertatem proclamaverunt, causa liberalis prius adversus eos et tunc damni dati rerumque amotarum lis apud praesidem provinciae contestanda est, ut, si quidem liberi vel servi non esse pronuntientur, tunc demum damni dati et amotarum rerum procedere possit adhibita probatione condemnatio, si vero secus, quaestio rerum amotarum evanescat. *diocl. et maxim. aa. et cc. alexandriae. *<a 293 d. iii k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 7. 19. 7pr. : Imperator Constantinus
Si quando negotium status fuerit exortum, si ab eius parte qui dicitur servus aliquid dicatur dominus abripuisse, prius considerari placet, utrum de possessione servitutis in libertatem reclamandum putet an vero ex possessione libertatis in servitutem vocatur. *const. a. ad bassum. *<a 317 -319? >
CJ. 7. 19. 7. 1: Imperator Constantinus
Ac si eum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status convenit causam atque ita praeberi direptorum negotiorum, si res exegerit ,audientiam. <a 317 -319? >
CJ. 7. 19. 7. 2: Imperator Constantinus
Quod si ei qui ad servitutem vocatur quicquam direptum esse memoretur, universa quae constiterit ablata ita demum reddi convenit ei, qui servus esse contenditur ,si modo salvam rem futuram per idoneos fideiussores promiserit. <a 317 -319? >
CJ. 7. 19. 7. 3: Imperator Constantinus
Nam si tales non potuerit dare, tunc ea convenit, de quibus in iudicio tractabitur, sequestrari in eum diem, in quo controversia sopietur, ita ut ex isdem, si alia facultas esse non poterit, tantum litis sumptibus et alimoniae hominis subministretur, quantum moderato iudicis arbitrio fuerit aestimatum. <a 317 -319? >
CJ. 7. 19. 7. 4: Imperator Constantinus
(1) cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint et sententia de restituenda possessione rerum lata ille, ne sententiae satisfieret, de statu controversiam movit, necessitatem habebit et sine satisdatione easdem res reddere et tunc causam liberalem secundum iuris ordinem exercere. <a 317 -319? >
CJ. 7. 20. 0. De collusione detegenda.