Latin · ~10 min
Lines 1.1059-1.1068
Justinian, Liber VIII 1.1059-1068
Not analysed yet
CJ. 8. 47. 10. 1a: Imperator Justinianus
Si vero pater naturalis avo materno filii sui vel, si ipse fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem, in hoc casu, quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptiva iura, maneat stabile ius patris adoptivi et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum: et ad eum solum respiciat filius, cui eum et natura adgregavit et lex per adoptionem adsignavit, et papiniani sententia in hac specie procedat, et ad eum tantummodo filius adoptivus spes totas extendat et non patris naturalis successionem molestare concedatur, sed avita et proavita tantummodo reverentia protegetur, eique adquirat quae possunt adquiri et prodesse, et is ei solus pater intellegatur, quem lex fecit et natura non dereliquit. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 1b: Imperator Justinianus
Neque enim marciani distinctioni locum esse in hoc casu invenimus, ubi nullius circumventionis suspicio potest aliquam sibi vindicare licentiam, avita et proavita adfectione haec omnia resecante. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 1c: Imperator Justinianus
Sed haec manere integra, nisi avus et proavus emancipatum fecerint filium adoptivum: tunc etenim necesse est iterum ad patrem naturalem eum reverti, cum emancipationis interventu adoptio in quamcumque personam facta dissolvitur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 1d: Imperator Justinianus
(1) sed ne articulum adoptionis et in extraneam personam factae sine lege relinquamus, licentiam damus tali adoptivo patri, id est extraneo, si voluerit, nihil ei testamento suo relinquere, sed quidquid ei reliquerit, hoc libertatis sit, non legitimo vinculo adstrictum: cum enim per omnia naturae suae filium adgregavimus, manifestissimum est, quod et adquisitiones omnium rerum, quae ad filium familias pervenerint, secundum leges nostras non adoptivo extraneo patri, sed naturali usque ad modum usus fructus perveniunt, et remaneat in sacris patris naturalis, quasi imaginaria quadam et nova adfectione ei adquisita, non pristinae cognationis deminutione introducta. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 1e: Imperator Justinianus
Sed si quidem remaneat in tali adoptione nulla interveniente emancipatione, in hoc tantummodo prodesse ei volumus adoptionem, ut non successione ab intestato patris extranei adoptivi defraudetur, sed habeat accessionem fortunae ex patris naturalis sibi voluntate adquisitam. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >