Latin · ~10 min
Lines 1.1069-1.1080
Justinian, Liber VIII 1.1069-1080
Not analysed yet
CJ. 8. 47. 10. 1f: Imperator Justinianus
Neque enim ex vetere iure cognationis nexus naturalis patris per adoptionem filio dissolvebatur, sed accedebant iura adoptiva certis reliquiis ex iure naturali remanentibus, et qui legitimus erat familiae adoptivae, is naturalis fuerat cognatus. quis enim materna iura possit abolere, cum videbatur et antiquo iure patrem quidem habere adoptivum, matrem autem eam, quam natura cognoscit? <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 1g: Imperator Justinianus
Et ideo sancimus, etsi habet huiusmodi filius iura integra naturae, tamen, si intestatus pater extraneus adoptivus decesserit, habere eum etiam sui heredis ius ad eius tantummodo successionem, ut non etiam legitima iura ad familiam extranei patris adoptivi habeat, nec ipsa ad eum communionem aliquam habeat, sed quasi extraneus ita ad illam familiam inveniatur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 2: Imperator Justinianus
Sin autem per emancipationem iura adoptiva fuerint dissoluta, tunc nullus ei penitus regressus ad adoptivum extraneum patrem, etsi moriatur intestatus, relinquatur, sed maneat tantummodo patrem naturalem cognoscens, tamquam non fuisset ab initio in adoptionem translatus. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 3: Imperator Justinianus
Quae autem de aliis adoptivis diximus, haec sancimus etiam de his, qui ex afiniano senatus consulto ex tribus maribus fuerant ab extraneo adoptati, nulla penitus differentia inter alios adoptivos et eos introducenda. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 4: Imperator Justinianus
Quae in filio diximus in adoptionem a patre dato, haec et in filia et in nepote et in nepte et deinceps personis utriusque sexus in sacris constitutis extendimus, si tamen tempore mortis avi sui parentes eos vel eas non antecedant. si enim patres eos antecedant (ubi nec imponitur necessitas avo aliquid nepoti vel nepti relinquere), maneant omnia iura adoptiva ei intacta. haec enim omnis sanctio de filio et filia et nepote et nepte et deinceps personis in sacris constitutis introducta est, ubi dubitabatur, quid statuendum est, quasi duobus patribus ei, uno ex natura, altero ex lege positis. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 47. 10. 5: Imperator Justinianus
Ubi autem homo sui iuris constitutus per adrogationem ex augusta liberalitate sese dederit in adoptionem, tunc omnia iura patris adoptivi habeat intacta. cum enim nullum inter patres inducitur discrimen, sit suus heres adoptivus patri adrogatori et familiae eius adgregetur, et omnia, quae ad filium adrogatum veteres legum latores induxerunt, intacta illibataque in eorum personis reserventur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >