Latin · ~10 min
Lines 1.1134-1.1149
Justinian, Liber VIII 1.1134-1149
Not analysed yet
CJ. 8. 50. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ius postliminii filiam rebus humanis exempta matre, dum in servitutis ipsa necessitate per captivitatis causam fuit, eventu purgato vigore ad eius legitimam invitat hereditatem, nec tibi medii temporis fortuna, quominus res maternas successione quaesitas persequi possis, iniuriam fieri patimur. *diocl. et maxim. aa. et cc. severae. *<a 294 s. xvi k. april. cc. conss. >
CJ. 8. 50. 15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is, qui liber constitutus captus ab hostibus commercio redimitur, et antequam restituatur pro eo data pecunia, successionis iura sibi vindicare favore ingenuitatis potest, ut ex ea possit pretium pro se datum exsolvere. *diocl. et maxim. aa. et cc. mucatraulo. *<a 294 >
CJ. 8. 50. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Commercio redemptae filios, licet ex servo medio susceptos tempore, origini ingenuitatis matris iuxta ea quae benigne placuerunt reddi convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. basilinae. *<a 293 s. v k. sept. viminacii aa. conss. >
CJ. 8. 50. 17pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liber captus ab hostibus et commercio redemptus tunc demum cum pretium solverit vel hoc ei qualicumque remittatur indicio, statum pristinum recipit. *diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniae. *<a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss. >
CJ. 8. 50. 17. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quo genere matre filium redimente, cum huiusmodi contractus non de mercede, sed de tristitia repudianda cogitatur, voti recipiendi filium cogitatio cum optabili condicione filium ilico matri restituit, ita ut et civilium obsequio munerum propter casum praeteritum non excusetur. <a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss. >
CJ. 8. 50. 17. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pro pietatis itaque ratione ab hostibus redempto filio facti te paenitere ac de pretio quicquam tractare non convenit: dotem tamen ab eo debitam iure concesso reddi postulas. <a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss. >
CJ. 8. 50. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ab hostibus captis ac postliminio reversis pro huiusmodi casu amissa, quae in eadem causa quidem durant, omnimodo directa, quae vero per usucapionem vel liberationem ex bonis subtracta vel non utendo finita esse videntur, intra annum utilem experientibus actione rescissoria restituuntur. *diocl. et maxim. aa. et cc. tryphoniano. *<a 294 pp. xii k. dec. cc. conss. >
CJ. 8. 50. 19pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si quos forte necessitas captivitatis abduxit, sciant, si non transierunt, sed hostilis inruptionis necessitate transducti sunt, ad proprias terras festinare debere, recepturos iure postliminii ea, quae in agris vel mancipiis seu aliis rebus ante tenuerunt, etsi a fisco nostro possideantur. *valentin. valens et grat. aaa. ad severianum ducem. *<a 366 d. v k. iul. remis gratiano a. et dagalaifo conss. >