Latin · ~9 min
Lines 1.1150-1.1164
Justinian, Liber VIII 1.1150-1164
Not analysed yet
CJ. 8. 50. 19. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Nec timeat quisquam alicuius contradictionis moram, cum hoc solum requirendum sit, utrum aliquis cum barbaris voluntate fuerit an coactus. <a 366 d. v k. iul. remis gratiano a. et dagalaifo conss. >
CJ. 8. 50. 20pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Diversarum homines provinciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis, quos barbarica feritas captiva necessitate transvexerat, invitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facultas. *honor. et theodos. aa. theodoro pp. *<a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 8. 50. 20. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniae impensum est, humanitati sit praestitum nec maneat victualis sumptus repetitio: exceptis his, quos barbaris vendentibus emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium propter utilitatem publicam emptoribus aequum est redhiberi. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 8. 50. 20. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Ne quando enim damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem, decet redemptos aut datum pro se pretium emptoribus restituere aut laboris obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 8. 50. 20. 3: Imperatores Honorius, Theodosius
Reddantur igitur sedibus propriis sub moderatione qua iussimus, quibus iure postliminii etiam veterum responsis incolumia cuncta servanda sunt. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 8. 50. 20. 4: Imperatores Honorius, Theodosius
(1) si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsistere actor conductor procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambiget: si vero possessionis dominus, rem suam fisco noverit vindicandam seque deportandum. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 8. 50. 20. 5: Imperatores Honorius, Theodosius
Et ut facilis exsecutio proveniat, christianos proximorum locorum volumus huius rei sollicitudinem gerere: curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri ,ut emergentibus talibus causis sciant legis nostrae auxilium deferendum: ita ut noverint rectores universi decem libras auri a se et tantundem a suis apparitoribus exigendum, si praeceptum neglexerint. <a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 8. 51. 0. De infantibus expositis liberis et servis et de his qui sanguinolentos emptos vel nutriendos acceperunt.