Latin · ~10 min
Lines 1.1312-1.1324
Justinian, Liber VIII 1.1312-1324
Not analysed yet
Sin autem donator neque argentum neque servos habens vel non tantum quantum donavit fecerit eorum donationem, aestimationem in his celebrari pro eo quod deest, ita tamen, ut argenti quidem secundum quod praediximus aestimatio detur, in servis autem non amplius nec minus quindecim solidis quantitas pro singulis reddetur, in reditibus autem in quindecim annos aestimationem praestet. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 35. 3a: Imperator Justinianus
Sed in his omnibus, si quidem intra legitimam summam donatio fiat, nulla monumenta requirantur: sin autem amplioris summae, tunc ad acta publica decurratur, ita ut in his, quae amplioris sunt aestimationis, secundum nostram legem non totum, sed solum superfluum evanescat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 35. 4: Imperator Justinianus
Sed et si quis universitatis faciat donationem, sive bessis sive dimidiae partis suae substantiae sive tertiae sive quartae sive quantaecumque vel etiam totius, si non de inofficiosis donationibus ratio ad hoc reclamaverit, coartari donatorem legis nostrae auctoritate tantum quantum donavit praestare: observatione et hic monumentorum secundum quod iam sanximus omnimodo requirenda. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 35. 5: Imperator Justinianus
Sed si quidem in omnibus supra dictis casibus usus fructus fuerit a donatore retentus, et traditionem iure intellegi fieri. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 35. 5a: Imperator Justinianus
Sin autem hoc minime donator expresserit, si quidem stipulatio donationi inserta sit, ex eius auctoritate traditionem compelli fieri. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 35. 5b: Imperator Justinianus
Sin vero et hoc praetermissum sit et usum fructum minime detinuerit, nihilo minus ex lege nostra necessitatem ei imponi etiam tradere hoc quod donare existimavit, ut non ex hoc inutilis sit donatio, quod res non traditae sunt, nec confirmetur ex traditione donatio, sed liberalitatem plenam et secundum legem nostram perfectissimam constitutam necessarius traditionis effectus sequatur, et necessitatem habeat donator omnimodo res vel partem substantiae quam nominaverit vel totam substantiam tradere. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 35. 5c: Imperator Justinianus
Cum enim in arbitrio cuiuscumque sit hoc facere quod instituit, oportet eum vel minime ad hoc prosilire vel, cum ad hoc venire properavit, non quibusdam excogitatis artibus suum propositum defraudare tantamque indevotionem quibusdam quasi legitimis velamentis protegere. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >