Latin · ~9 min
Lines 1.1325-1.1334
Justinian, Liber VIII 1.1325-1334
Not analysed yet
CJ. 8. 53. 35. 5d: Imperator Justinianus
Tantoque magis haec firma esse, si piis actibus vel religiosis personis donatio deputata sit (monumentorum observatione in his modis secundum quod specialiter a nobis in huiusmodi casibus praedictum est observanda), ne in praefatis causis ex quibusdam machinationibus non solum indevotus, sed etiam impius donator intellegatur poenasque non solum legitimas, sed etiam caelestes expectet. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 35. 5e: Imperator Justinianus
Resque donatas in omnibus supra dictis casibus non solum eos, dum supersunt, sed etiam eorum successores reddere compelli, non tantum his, in quos donatio facta est, sed etiam eorum heredibus. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 36pr. : Imperator Justinianus
Si quis pro redemptione captivorum pecunias dederit sive per cautionem dare promiserit cuiuscumque quantitatis, cognoscat se neque repetitionem habere neque exactionem cautionis posse declinare, utpote gestis sicut in donationibus non subsecutis super insinuatione eiusdem quantitatis: eo videlicet, qui pecunias accepit vel prima vice vel post cautionem, necessitatem habente piissimam administrationem adimplere, nulla ei molestia vel inquietudine inferenda vel ab eo qui pecunias praebuit vel ab aliis ex legum auctoritate permissis hoc requirere, sed tantummodo sacramentum praestare, quod re vera omnem quantitatem sine dolo vel aliqua deminutione ad redemptionem dederit captivorum. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 53. 36. 1: Imperator Justinianus
Simili etiam modo gestorum absolvimus ordinatione donationes rerum mobilium vel sese moventium, quas viri gloriosissimi magistri militum fortissimis praestant militibus tam ex sua substantia quam ex spoliis hostium, sive in ipsa bellorum occupatione sive in quibuscumque locis degere noscuntur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 53. 36. 2: Imperator Justinianus
Eandem liberalitatem nostrae legis indulgemus etiam his, quorum incendio vel ruina domus corruptae sunt, quibusdam forte pecunias cuiuscumque quantitatis praebentibus vel cautionem conficientibus, ut et ipsi nec repetitionem timeant, verum etiam exactionem pecuniarum confessioni insertarum facere possint, licet non gesta fuerint subsecuta: nulla eis licentia danda pecunias ad alias causas nisi ad refectionem domorum erogare. quod si aliqua dubitatio orta fuerit, utrum tota quantitas an pars eius in aedificiis expensa est, hoc domini domus sacramento dirimetur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et ores tis vv. cc. >