Latin · ~10 min
Lines 1.207-1.220
Justinian, Liber VIII 1.207-220
Not analysed yet
CJ. 8. 11. 13. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Similis etiam condemnatio ordines civitatum manebit, nisi ornamentum genitalis patriae decreti huius auctoritate defenderint. <a 398 d. k. ian. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 8. 11. 13. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Horreorum autem vel stabulorum fabricas arbitratu proprio provinciarum iudices studio laudandae devotionis adripiant. <a 398 d. k. ian. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 8. 11. 14: Imperatores Arcadius, Honorius
Aedificia, quae vulgo parapessia nuncupantur, vel si qua alia opera moenibus vel publicis operibus sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias vicinitas reformidet aut angustentur spatia platearum vel minuatur porticibus latitudo, dirui ac prosterni praecipimus. *arcad. et honor. aa. severo pu. *<a 398 d. v id. oct. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 8. 11. 15: Imperatores Arcadius, Honorius
Si aliquando homines emergant, qui a nostra clementia opus publicum sibi praeberi postulaverint, non nisi diruta penitusque destructa et quae parum sunt in usu civitatium percipiant: intimandis huiusmodi rescriptis iudicio amplissimae tuae sedis. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398 d. id. dec. honorio a. iiii et eutychiano conss. >
CJ. 8. 11. 16: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quando usus exegerit vel porticus vel quaslibet aedes aetatis senio seu fortuitis concussas casibus reparari, liceat etiam inconsulta clementia nostra cum reverentia sui imaginem deponere vel nostram vel retro principum, reportatamque post refecta aedificia loco proprio denuo collocare. *arcad. et honor. aa. et teodos. a. aemiliano pu. *<a 406 d. v k. iul. constantinopoli arcadio a. vi et probo conss. >
CJ. 8. 11. 17: Imperatores Honorius, Theodosius
Quicumque locus in palatio huius urbis privatis aedificiis incommode occupatus est, is quam primum subrutis omnibus quae in eo sunt aedificiis palatio reformetur, quod privatorum non est parietibus coartandum (nam imperio magna ab universis secreta debentur), ut hi tantum locum habeant habitandi, quos legitimus maiestatis nostrae usus et rei publicae disciplina delegit: in futurum etiam universis ab huiusmodi usurpatione prohibendis. *honor. et theodos. aa. monaxio pu. *<a 409 d. viiii k. mart. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. >
CJ. 8. 11. 18pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Turres novi muri, qui ad munitionem splendidissimae urbis extructus est, completo opere praecipimus eorum usui deputari, per quorum terras idem murus studio ac provisione tuae magnitudinis ex nostrae serenitatis arbitrio celebratur. *honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 413 d. prid. non. april. lucio vc. cons. >