Latin · ~9 min
Lines 1.221-1.237
Justinian, Liber VIII 1.221-237
Not analysed yet
CJ. 8. 11. 18. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Eadem lege in perpetuum et condicione servanda, ut annis singulis hi vel ad quorum iura terrulae demigraverint, proprio sumptu eorum instaurationem sibimet intellegant procurandam, eorumque usu publico beneficio potientes curam reparationis ac sollicitudinem ad se non ambigant pertinere. <a 413 d. prid. non. april. lucio vc. cons. >
CJ. 8. 11. 18. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Ita enim et splendor operis et civitatis munitio cum privatorum usu et utilitate servabitur. <a 413 d. prid. non. april. lucio vc. cons. >
CJ. 8. 11. 19: Imperator Theodosius
Quia plurimae domus cum officinis suis in porticibus zeuxippi esse memorantur, reditus memoratorum locorum pro quantitate, quae placuit, ad praebenda luminaria et aedificia ac tecta reparanda regiae huius urbis lavacro sine aliqua iubemus excusatione conferri. *theodos. a. severino pu. *<a 424 d. v id. ian. victore vc. cons. >
CJ. 8. 11. 20: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Qui sine auctoritate divini rescripti ad iudicium tuae celsitudinis destinandi angiportus integros vel partes suis domibus incluserint seu porticus usurparint, procul dubio iura pristina sacratissimae reddere civitati iubemus: multa auri quinquaginta librarum non defutura, si quis posthac in similem audaciam prodire temptaverit. *theodos. et valentin. aa. cyro pu. *<a 439 d. k. nov. theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 8. 11. 21pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Basilicam inauratam et marmoribus decoratam liberam in perpetuum manere neque alicuius imaginis pictarum cuiuslibet honoris tabularum adumbratione fuscari iubemus, neque in aliqua parte eiusdem basilicae tabulato quicquam opere stationes ergasteriave constitui sancimus. *theodos. et valentin. aa. cyro pu. *<a 440 d. xi k. febr. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 8. 11. 21. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud quoque decernimus, ne in eam equos liceat intromitti vel nuptias celebrari. <a 440 d. xi k. febr. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 8. 11. 22: Imperator Leo
Nemini iudicum liceat in hac inclita urbe vel in provinciis nova opera inchoare, priusquam ea, quae coepta invenerit a decessore vel praedecessoribus suis, vetustate diruta aut desidia derelicta diligenti studio instantiaque compleverit, cum ex hoc plurimum laudis adquirat, si ea culta et perfecta reddiderit, quae vetusta sunt et instaurationem requirunt quaeque ab aliis initiata et imperfecta resederant. *leo a. erythrio pp. *<a 472 d. ii k. mart. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 8. 11. 23
<>
CJ. 8. 12. 0. De ratiociniis operum publicorum et de patribus civitatum.