Latin · ~10 min
Lines 1.437-1.454
Justinian, Liber VIII 1.437-454
Not analysed yet
CJ. 8. 21. 2. 2: Imperator Justinianus
Licet enim debuerat incumbere suo pignori, ne aliquam patiatur iacturam, tamen, ne quid amarum in creditoribus consequatur, benignius causam interpretamur et ei recuperationem donamus. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 22. 0. Si in in causa iudicati pignus captum sit.
CJ. 8. 22. 1: Imperator Antoninus
Res ob causam iudicati eius iussu, cui ius iubendi fuit, pignoris iure teneri ac distrahi posse saepe rescriptum est. nam in vicem iustae obligationis succedit ex causa contractus auctoritas iubentis. *ant. a. gabinio. *<a 213 pp. v k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 8. 22. 2pr. : Imperator Alexander Severus
Cum in causa iudicati aliqua res pignori capitur, per officium eius qui ita decrevit venumdari solet, non per eum, qui iudicatum fieri postulavit. *alex. a. valeriano. *<a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 8. 22. 2. 1: Imperator Alexander Severus
Et si alio emptore non existente, vel existente quidem, sed non dignum pretium offerente is cui iudicatus satis non fecit ad licitationem secundum constituta fuerit admissus, cuiuslibet alterius vice ex officio emere debet. <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 8. 22. 3: Imperator Gordianus
In causa iudicati pignora ex auctoritate praesidis capta potius distrahi quam iure dominii possideri consuerunt. si tamen per calliditatem condemnati emptor inveniri non potest, tunc auctoritate principis dominium creditori addici solet. *gord. a. antigono. *<a 239 pp. id. aug. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 23. 0. Si pignus pignori datum sit.
CJ. 8. 23. 1pr. : Imperator Gordianus
Etiam id quod pignori obligatum est a creditore pignori obstringi posse iam dudum placuit, scilicet ut sequenti creditori utilis actio detur tamdiuque eum is qui ius repraesentat tueatur, quamdiu in causa pignoris manet eius qui dedit. *gord. a. lamponi. *<a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 23. 1. 1: Imperator Gordianus
Sed si vos usum fructum possessionis tantummodo pignori dedistis, isque qui accepit alii eam possessionem, cuius usum fructum nexum habebat, sine vestra voluntate pigneravit, creditor eius in id, quo pignoris vinculum non constitit, distrahens dominio vos privare nequivit. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 23. 1. 2: Imperator Gordianus
Quod si non fuit vestro creditori usus fructus, sed ipsa possessio pignerata, et ante exsolutam a domino pecuniam creditor secundus pignus acceptum vendidit, non posse venditionem post soluta pecunia rescindi divorum principum placitis continetur. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss. >