Latin · ~10 min
Lines 1.455-1.470
Justinian, Liber VIII 1.455-470
Not analysed yet
CJ. 8. 23. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si creditor possessionem, quae a parentibus tuis pignoris iure fuerat obligata, non vendidit, sed alii creditori pignori dedit, examinata fide veri poteris eam soluto eo, quod ex hac causa creditori debetur, intercessu praesidis provinciae recuperare. *diocl. et maxim. aa. gemello. *<a 290 pp. xiii k. ian. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 24. 0. De partu pignoris et omni causa.
CJ. 8. 24. 1: Imperator Alexander Severus
Partus pigneratae ancillae in pari causa qua mater esse olim placuit. *alex. a. mestriano. *<a 230 pp. id. mai. agricola et clemente conss. >
CJ. 8. 24. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum pignoris titulo mancipia vos obligasse pro mutua quam accepistis pecunia proponatis, horum mancipiorum operis, quas creditor accepit vel quas percipere potuit, in usuras computatis et post in sortem, extenuato debito residuum offerentibus vel, si non accipiat, consignatum deponentibus mancipia vobis praeses provinciae restitui iubebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. nonnoso et antonino. *<a 293 s. v k. ian. aa. conss. >
CJ. 8. 25. 0. De remissione pignoris.
CJ. 8. 25. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Si te manumissum et in libertate moratum sciente ea, cui pignoris nomine obligatus diceris, praesidi probaveris, ex consensu creditricis remissam pignoris obligationem apparebit, et per hoc iure te manumissum nec ab herede debitricis in servitutem peti posse certum est. *sev. et ant. aa. proculo. *<a 205 pp. xii k. mai. antonino a. ii et geta ii conss. >
CJ. 8. 25. 2: Imperator Antoninus
Si probaveris te fundum mercatum possessionemque eius tibi traditam sciente et consentiente ea, quae sibi eum a venditore obligatum dicit, eam exceptione removebis. nam obligatio pignoris consensu et contrahitur et dissolvitur. *ant. a. materno. *<a 208 pp. ii id. febr. antonino a. iii et geta iii conss. >
CJ. 8. 25. 3: Imperator Alexander Severus
Si ignorante vel invito te debitor tuus, qui universa bona sua ob pecuniam debitam tibi obligaverat, etsi cum re publica, postea contraxit, ius tuum non laesit. *alex. a. tauro. *<a 227 pp. iii id. april. albino et maximo conss. >
CJ. 8. 25. 4: Imperator Gordianus
Cum te a debitore mercatum proponas eam rem, quae alii pignerata erat, si sciente eo ac pignus suum remittente eam mercatus es, cum eius consensu nexus pignoris evanuerit, si non nova voluntas intercessit, quae denuo obligationem pignoris constitueret, ea res veluti obstricta non potest vindicari. *gord. a. aquilino. *<a 239 pp. xi k. mai. gordiano a. et aviola conss. >