Latin · ~9 min
Lines 1.962-1.977
Justinian, Liber VIII 1.962-977
Not analysed yet
CJ. 8. 44. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Super empti agri quaestione disceptabit praeses provinciae et, si portionem diversae partis esse cognoverit, impensas, quas ad meliorandam rem vos erogasse constiterit, habita fructuum ratione restitui vobis iubebit. nam super pretio evictae portionis non eum qui dominium evicerit, sed auctricem conveniri consequens est. *diocl. et maxim. aa. alexandro et diogeni. *<a 290 pp. x k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 44. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si, cum quaestio tibi super eo quem comparaveras commoveretur, auctorem tuum certum fecisti nec citra iudicis disceptationem eum quem emeras tradidisti, praeses provinciae in damnis, quae te tolerasse meministi, medelam iuris adhibebit. *diocl. et maxim. aa. muciano. *<a 290 pp. v id. nov. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 44. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si status super homine tibi venumdato mota quaestio est, sollemnibus, quae iuris admitti ratio, interpositis si secundum libertatem fuerit lata sententia, poteris de evictione, si nesciens condicionem eius comparasti, sine aliqua dubitatione auctorem vel eius fideiussores heredesve eorum convenire. quod si fuisse servum sententia declaraverit, intellegis ad venditorem te reverti non posse. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. *<a 293 >
CJ. 8. 44. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si obligata praedia venumdedisti et longi temporis praescriptione solita emptores se tueri possunt, evictionis periculum timere non potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. *<a 293 s. ii k. mai. aa. conss. >
CJ. 8. 44. 20pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si parentes vestri mancipia venumdederunt quaestioque dominii mota est, emptoribus adesse ac defendere causam non prohibemini. *diocl. et maxim. aa. et cc. solido et aliis. *<a 293 s. vi k. iul. aa. conss. >
CJ. 8. 44. 20. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si eis haec iam evicta sunt, instauratio litis ex persona vestra, si appellationem non interposuistis, contra ius desideratur. <a 293 s. vi k. iul. aa. conss. >
CJ. 8. 44. 20. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Empti sane iudicio pro evictione si conveniri coeperitis, nec vobis, ut defendatis, negotium denuntiatum probetur, intellegitis, quatenus vosmet ipsos tueri debeatis. <a 293 s. vi k. iul. aa. conss. >
CJ. 8. 44. 21pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Empti actio longi temporis praescriptione non submovetur, licet post multa spatia rem evictam emptori fuerit comprobatum. *diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. *<a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss. >