Latin · ~9 min
Lines 1.978-1.991
Justinian, Liber VIII 1.978-991
Not analysed yet
CJ. 8. 44. 21. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si itaque is, quem te comparasse commemoras, nunc in libertatem proclamet, interpellare venditorem sive successores eius debes, ut tibi adsistant causamque instruant. <a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss. >
CJ. 8. 44. 21. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quem si liberum esse vel servum non esse fuerit pronuntiatum, nec te conventione remisisse periculum evictionis fuerit comprobatum, praeses provinciae, si res integra est, quanti tua interest restitui tibi providebit. <a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss. >
CJ. 8. 44. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum tibi liberum venumdatum fundum ab auctore proponas, si ex antecedente obligatione quod debebatur iure solvisti, stipulationem, quam subiectam emptioni de indemnitate proponis, ipsius conceptio commissam manifeste declarat. *diocl. et maxim. aa. et cc. iulio. *<a 293 s. vii k. sept. viminacii aa. conss. >
CJ. 8. 44. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum successores etiam venditoris pro evictione teneri possint, si velut obligata sibi res publica thessalonicensium pignoris instituat iure persequi quae comparasti, auctoris heredibus quocumque gradu constitutis adsistere negotio denuntia. quod sive praesentibus his fundus quem emisti fuerit evictus sive absentibus, postea quanti tua interest rem evictam non esse teneri, non quantum pretii nomine dedisti, si aliud non placuit, publice notum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. eustochiae. *<a 293 s. ii k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 8. 44. 24pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si post perfectam venditionem ante pretium numeratum rei venumdatae mota fuerit quaestio vel mancipia venumdata proclament in libertatem, cum in ipso limine contractus immineat evictio, emptorem, si satis ei non offeratur, ad totius vel residui pretii solutionem non compelli iuris auctoritate monstratur. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. *<a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 44. 24. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde cum parte pretii numerata, domus quam emisti tibi velut pignoris iure obligatae ne ad emptionem accederes, denuntiatum ab aliquo proponas, iudex tibi quae ex emptione veniunt praestari providebit. <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 44. 25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi liberam saturninus condicionem eius ignorans distraxit ac nunc eam defendit in libertatem, hac libera pronuntiata venditorem vel ex stipulatione duplae ,quantum in hanc deductum est, vel empti actione quanti tua interest convenire potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. saturninae. *<a 294 s. id. febr. cc. conss. >