Latin · ~8 min
Lines 1.992-1.1004
Justinian, Liber VIII 1.992-1004
Not analysed yet
CJ. 8. 44. 26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quis tibi servum vendidit, postquam is rebus humanis exemptus est, cum evictionis periculum finitum sit, a te conveniri non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. *<a 294 s. ii k. april. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 44. 27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si fundum sciens alienum vel obligatum comparavit athenocles nec quicquam de evictione convenit, quod eo nomine dedit, contra iuris poscit rationem. nam si ignorans, desiderio tuo iuris forma negantis hoc reddi refragatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. theophilo. *<a 294 s. xvii k. oct. cc. conss. >
CJ. 8. 44. 28: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emptori etiam venditoris iura prodesse non ambigitur. si igitur vobis propter rei proprietatem mota fuerit quaestio, tam propriis quam venditoris defensionibus uti poteritis. *diocl. et maxim. aa. et cc. maximiano. *<a 294 s. iii non. oct. scuppis cc. conss. >
CJ. 8. 44. 29: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si permutationis gratia praedia curatoribus quondam fratris tui mater tua dedit, his, quae in eorum vicem accepit, posteaquam ad defensionem fuerit denuntiatum, vel cum eorum non haberet facultatem, evictis quanti interest eos conveniri posse rationis est. *diocl. et maxim. aa. et cc. rheso. *<a 294 s. vii id. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 8. 44. 30: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non ex eo, quod duplam qui a matre tua mancipium comparavit evictionis nomine stipulatus est, alienae rei scientia convincitur, nec opinio eius ex hoc laeditur ,ut malae fidei emptor existimetur. aliis itaque hoc indiciis, si vis, probare debes. *diocl. et maxim. aa. et cc. hastio. *<a 294 s. id. dec. cc. conss. >
CJ. 8. 44. 31: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Heredem fideiussoris rerum, pro quibus defunctus apud emptorem intercesserat pro venditore, factum eius cui successit ex sua persona dominium vindicare non impedit, scilicet evictionis causa durante actione. *diocl. et maxim. aa. et cc. agatho. *<a 294 s. xviii k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 8. 45. 0. Creditorem evictionem non debere.