Latin · ~7 min
Lines 1.143-1.177
Justinian, Liber X 1.143-177
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 9
Paulus 23 ad ed.
Veniunt in hoc iudicium res, quas heredes usuceperunt, cum defuncto traditae essent: hae quoque res, quae heredibus traditae sunt, cum defunctus emisset:
Dig. 10. 2. 10
Ulpianus 19 ad ed.
Item praedia, quae nostri patrimonii sunt, sed et vectigalia vel superficiaria: nec minus hae quoque res, quas alienas defunctus bona fide possidet.
Dig. 10. 2. 11
Paulus 23 ad ed.
Partum quoque editum et post aditam hereditatem.
Dig. 10. 2. 12pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Et post litem contestatam sabinus scribit in familiae erciscundae iudicium venire et adiudicari posse.
Dig. 10. 2. 12. 1
Ulpianus 19 ad ed.
Idem erit et si servis hereditariis ab extraneo aliquid datum sit.
Dig. 10. 2. 12. 2
Ulpianus 19 ad ed.
Res, quae sub condicione legata est, interim heredum est et ideo venit in familiae erciscundae iudicium et adiudicari potest cum sua scilicet causa, ut existente condicione eximatur ab eo cui adiudicata est aut deficiente condicione ad eos revertatur a quibus relicta est. idem et in statulibero dicitur, qui interim est heredum, existente autem condicione ad libertatem perveniat.
Dig. 10. 2. 13
Papinianus 7 quaest.
Alienationes enim post iudicium acceptum interdictae sunt dumtaxat voluntariae, non quae vetustiorem causam et originem iuris habent necessariam.
Dig. 10. 2. 14pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et si usucapio fuerit coepta ab eo, qui heres non erat, ante litem contestatam et postea impleta fuerit, rem de iudicio subducit.
Dig. 10. 2. 14. 1
Ulpianus 19 ad ed.
Usus fructus an in iudicium deducatur, quaeritur: ut puta si deducto usu fructu fundus fuit ab heredibus legatus.
Dig. 10. 2. 15
Paulus 23 ad ed.
Vel si servo hereditario usus fructus legatus sit: nec enim a personis discedere sine interitu sui potest.
Dig. 10. 2. 16pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Et puto officio iudicis contineri, ut, si volent heredes a communione usus fructus discedere, morem eis gerat cautionibus interpositis.
Dig. 10. 2. 16. 1
Ulpianus 19 ad ed.