Latin · ~7 min
Lines 1.178-1.199
Justinian, Liber X 1.178-199
Not analysed yet
Iulianus ait, si alii fundum, alii usum fructum fundi iudex adiudicaverit, non communicari usum fructum.
Dig. 10. 2. 16. 2
Ulpianus 19 ad ed.
Usus fructus et ex certo tempore et usque ad certum tempus et alternis annis adiudicari potest.
Dig. 10. 2. 16. 3
Ulpianus 19 ad ed.
Id quod amnis fundo post litem contestatam alluit, aeque venit in hoc iudicium.
Dig. 10. 2. 16. 4
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et si dolo vel culpa quid in usum fructum ab uno ex heredibus factum sit, hoc quoque in iudicium venire pomponius ait: nam et omnia, quae quis in hereditate dolo aut culpa fecit, in iudicium familiae erciscundae veniunt, sic tamen, si quasi heres fecerit. et ideo si vivo testatore unus ex heredibus pecuniam sustulerit, in familiae erciscundae iudicium ea non venit, quia tunc nondum heres erat: ubi autem quasi heres fecit, etsi aliam praeterea quis actionem habeat, tamen teneri eum familiae erciscundae iudicio iulianus scribit.
Dig. 10. 2. 16. 5
Ulpianus 19 ad ed.
Denique ait, si unus ex heredibus rationes hereditarias deleverit vel interleverit, teneri quidem lege aquilia, quasi corruperit: non minus autem etiam familiae erciscundae iudicio.
Dig. 10. 2. 16. 6
Ulpianus 19 ad ed.
Item si servus hereditarius propriam rem heredum unius subripuerit, ofilius ait esse familiae erciscundae actionem et communi dividundo furtique actionem cessare. quare agentem familiae erciscundae iudicio consecuturum, ut aut ei servus adiudicetur aut litis aestimatio in simplum offeratur.
Dig. 10. 2. 17
Gaius 7 ad ed. provinc.
Damno commisso ab uno herede conveniens est dicere simpli habendam aestimationem in familiae erciscundae iudicio.
Dig. 10. 2. 18pr.
Ulpianus 19 ad ed.
His consequenter iulianus ait: si ex pluribus heredibus uni servus sit generaliter per optionem legatus et heredes stichum tabulas hereditarias interlevisse dicant vel corrupisse et propter hoc renuntiaverint, ne optaretur servus, deinde optatus vindicetur, poterunt, si ab eis vindicetur, doli mali exceptione uti et de servo quaestionem habere.