Latin · ~8 min
Lines 1.290-1.313
Justinian, Liber X 1.290-313
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 25. 2
Paulus 23 ad ed.
Quantum vero ad accipiendum familiae erciscundae iudicium nihil interest, possideat quis hereditatem nec ne.
Dig. 10. 2. 25. 3
Paulus 23 ad ed.
De pluribus hereditatibus, quae inter eosdem ex diversis causis communes sint, unum familiae erciscundae iudicium sumi potest.
Dig. 10. 2. 25. 4
Paulus 23 ad ed.
Si inter me et te titiana hereditas communis sit, inter me autem et te et titium seiana, posse unum iudicium accipi inter tres pomponius scribit.
Dig. 10. 2. 25. 5
Paulus 23 ad ed.
Item si plures hereditates inter nos communes sunt, possumus de una familiae erciscundae iudicium experiri.
Dig. 10. 2. 25. 6
Paulus 23 ad ed.
Si testator rem communem cum extraneo habebat sive rei suae partem alicui legavit aut heres ante iudicium familiae erciscundae acceptum partem suam alienavit, ad officium iudicis pertinet, ut eam partem, quae testatoris fuit, alicui iubeat tradi.
Dig. 10. 2. 25. 7
Paulus 23 ad ed.
Quod pro emptore vel pro donato puta coheres possidet, in familiae erciscundae iudicium venire negat pomponius.
Dig. 10. 2. 25. 8
Paulus 23 ad ed.
Idem scribit, cum ego et tu heredes titio extitissemus, si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a sempronio petieris et victus fueris, mox eandem partem a sempronio emero et traditus mihi fuerit, agente te familiae erciscundae iudicio non veniet non solum hoc quod pro herede possidetur, sed nec id quod pro emptore: cum enim per iudicem priorem apparuit totam non esse hereditatis, quemadmodum in familiae erciscundae iudicium veniat?
Dig. 10. 2. 25. 9
Paulus 23 ad ed.
An ea stipulatio, qua singuli heredes in solidum habent actionem, veniat in hoc iudicium, dubitatur: veluti si is qui viam iter actus stipulatus erat decesserit, quia talis stipulatio per legem duodecim tabularum non dividitur, quia nec potest. sed verius est non venire eam in iudicium, sed omnibus in solidum competere actionem et, si non praestetur via, pro parte hereditaria condemnationem fieri oportet.