Latin · ~7 min
Lines 1.314-1.333
Justinian, Liber X 1.314-333
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 25. 10
Paulus 23 ad ed.
Contra si promissor viae decesserit pluribus heredibus institutis, nec dividitur obligatio nec dubium est quin duret, quoniam viam promittere et is potest, qui fundum non habet. igitur quia singuli in solidum tenentur, officio iudicis cautiones interponi debere, ut, si quis ex his conventus litis aestimationem praestiterit, id pro parte a ceteris consequatur.
Dig. 10. 2. 25. 11
Paulus 23 ad ed.
Idem dicendum est et si testator viam legaverit.
Dig. 10. 2. 25. 12
Paulus 23 ad ed.
In illa quoque stipulatione prospiciendum est coheredibus, si testator promiserat "neque per se neque per heredem suum fieri, quo minus ire agere possit", quoniam uno prohibente in solidum committitur stipulatio, ne unius factum ceteris damnosum sit.
Dig. 10. 2. 25. 13
Paulus 23 ad ed.
Idem iuris est in pecunia promissa a testatore, si sub poena promissa sit: nam licet haec obligatio dividatur per legem duodecim tabularum, tamen quia nihilum prodest ad poenam evitandam partem suam solvere, sive nondum soluta est pecunia nec dies venit, prospiciendum est per cautionem, ut de indemnitate caveat per quem factum fuerit, ne omnis pecunia solveretur, aut ut caveat se ei qui solidum solverit partem praestaturum: sive etiam solvit unus universam pecuniam quam defunctus promittit, ne poena committeretur, familiae erciscundae iudicio a coheredibus partes recipere poterit.
Dig. 10. 2. 25. 14
Paulus 23 ad ed.
Idem observatur in pignoribus luendis: nam nisi universum quod debetur offeratur, iure pignus creditor vendere potest.
Dig. 10. 2. 25. 15
Paulus 23 ad ed.
Si unus ex coheredibus noxali iudicio servum hereditarium defenderit et litis aestimationem optulerit, cum hoc expediret, id pro parte hoc iudicio consequatur. idem est et si unus legatorum nomine caverit, ne in possessionem mitterentur. et omnino quae pro parte expediri non possunt si unus cogente necessitate fecerit, familiae erciscundae iudicio locus est.
Dig. 10. 2. 25. 16
Paulus 23 ad ed.