Latin · ~7 min
Lines 1.334-1.355
Justinian, Liber X 1.334-355
Not analysed yet
Non tantum dolum, sed et culpam in re hereditaria praestare debet coheres, quoniam cum coherede non contrahimus, sed incidimus in eum: non tamen diligentiam praestare debet, qualem diligens pater familias, quoniam hic propter suam partem causam habuit gerendi et ideo negotiorum gestorum ei actio non competit: talem igitur diligentiam praestare debet, qualem in suis rebus. eadem sunt, si duobus res legata sit: nam et hos coniunxit ad societatem non consensus, sed res.
Dig. 10. 2. 25. 17
Paulus 23 ad ed.
Si incerto homine legato et postea defuncto legatario aliquis ex heredibus legatarii non consentiendo impedierit legatum, is qui impedit hoc iudicio ceteris quanti intersit eorum damnabitur. idem est, si e contrario unus ex heredibus, a quibus generaliter homo legatus est quem ipsi elegerint, noluerit consentire, ut praestetur quem solvi omnibus expediebat, et ideo conventi a legatario iudicio pluris damnati fuerint.
Dig. 10. 2. 25. 18
Paulus 23 ad ed.
Item culpae nomine tenetur, qui, cum ante alios ipse adisset hereditatem, servitutes praediis hereditariis debitas passus est non utendo amitti.
Dig. 10. 2. 25. 19
Paulus 23 ad ed.
Si filius cum patrem defenderet condemnatus solverit vel vivo eo vel post mortem, potest aequius dici habere petitionem a coherede in familiae erciscundae iudicio.
Dig. 10. 2. 25. 20
Paulus 23 ad ed.
Iudex familiae erciscundae nihil debet indivisum relinquere.
Dig. 10. 2. 25. 21
Paulus 23 ad ed.
Item curare debet, ut de evictione caveatur his quibus adiudicat.
Dig. 10. 2. 25. 22
Paulus 23 ad ed.
Si pecunia, quae domi relicta non est, per praeceptionem relicta sit, utrum universa a coheredibus praestanda sit an pro parte hereditaria, quemadmodum si pecunia in hereditate relicta esset, dubitatur. et magis dicendum est, ut id praestandum sit, quod praestaretur, si pecunia esset inventa.
Dig. 10. 2. 26
Gaius 7 ad ed. provinc.
Officio autem iudicis convenit iubere rem hereditariam venire unam pluresve pecuniamque ex pretio redactam ei numerari, cui legata sit.