Latin · ~8 min
Lines 1.386-1.400
Justinian, Liber X 1.386-400
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 37
Scaevola 12 quaest.
Qui familiae erciscundae iudicio agit, confitetur adversarium sibi esse coheredem.
Dig. 10. 2. 38
Paulus 3 resp.
Lucius et titia fratres emancipati a patre adulti curatores acceperunt: hi communes pecunias ex reditibus redactas singulis subministraverunt: postea omne patrimonium diviserunt: et post divisionem titia soror lucio fratri suo coepit quaestionem movere, quasi amplius accepisset quam ipsa acceperat. cum lucius frater eius non amplius sua portione, immo minus quam dimidiam consecutus sit, quaero, an titiae competat adversus fratrem actio. paulus respondit, secundum ea quae proponuntur, si lucius non amplius ex reditu praediorum communium accepit, quam pro hereditaria portione ei competeret, nullam sorori eius adversus eum competere actionem. idem respondit, cum ex decretis alimentis a praetore amplius fratrem accepisse diceretur quam sororem, non tamen ultra partem dimidiam.
Dig. 10. 2. 39pr.
Scaevola 1 resp.
Ex parte heres institutus causam de totis bonis, quam omnes heredes patiebantur ob inultam mortem, suscepit et optinuit: coheres ab eo partem suam petebat nec partem sumptuum factorum in litem praestare volebat: quaesitum est, an doli exceptio noceret. respondi, si idcirco amplius erogatum esset, quod ipsius quoque causa defensa esset, habendam rationem sumptuum. sed et si omiserit doli exceptionem, agere potest de recipienda portione sumptuum.
Dig. 10. 2. 39. 1
Scaevola 1 resp.
Intestato moriens codicillis praedia sua omnia et patrimonium inter liberos divisit ita, ut longe amplius filio quam filiae relinqueret: quaesitum est, an soror fratri dotem conferre deberet. respondi secundum ea quae proponerentur, si nihil indivisum reliquisset, rectius dici ex voluntate defuncti collationem dotis cessare.
Dig. 10. 2. 39. 2
Scaevola 1 resp.
Servo libertatem dedit qui erat annorum quindecim, "cum erit annorum triginta", eidem ex die mortis suae quoad viveret cibariorum nomine denarios denos, vestiarii denarios viginti quinque praestari se velle significavit: quaesitum est, an utile esset cibariorum et vestiariorum legatum, cum stichus ante libertatis tempus decesserit, et an, si non est utile, heres qui praestiterat a coherede repetere possit, apud quem morabatur. respondi non quidem debita fuisse, sed si id, quod datum est, in alimenta consumptum sit, repeti non posse.