Latin · ~8 min
Lines 1.401-1.418
Justinian, Liber X 1.401-418
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 39. 3
Scaevola 1 resp.
Filius rei publicae debita, quae post mortem patris contraxit, fratri suo pro parte hereditaria reputare non potest, si non in omnibus socii essent, licet hereditatem paternam communem haberent et pater pro altero filio in patria magistratu functus decessit.
Dig. 10. 2. 39. 4
Scaevola 1 resp.
Duos filios scripsit heredes et certos homines unicuique eorum praelegavit, in quibus uni stephanum cum peculio: is vivo testatore manumissus decessit, deinde pater: quaesitum est, an id, quod in peculio habuit stephanus priusquam manumitteretur, ad utrosque filios pertineat an vero ad eum solum, cui cum peculio praelegatus fuerat. respondi secundum ea quae proponerentur ad utrosque.
Dig. 10. 2. 39. 5
Scaevola 1 resp.
Pater inter filios divisit bona et eam divisionem testamento confirmavit et cavit, ut aes alienum, quod unusquisque eorum habet sive habebit, solus sustineret: postea unus ex filiis cum pecuniam mutuaretur, intervenit pater eiusque consensu praedia quae filio adsignaverat pignori data sunt: post mortem patris eadem praedia idem filius possedit, usuras solvit: quaero, an familiae erciscundae iudicio, si praedia pignori data distrahat creditor, aliquid ei a coherede praestandum sit. respondi secundum ea quae proponerentur non esse praestandum.
Dig. 10. 2. 40
Gaius 2 fideic.
Si ex asse heres institutus rogatus sit mihi partem aliquam restituere, veluti dimidiam, utile familiae erciscundae iudicium recte inter nos agetur.
Dig. 10. 2. 41
Paulus 1 decr.
Quaedam mulier ab iudice appellaverat, quod diceret eum de dividenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed et libertos divisisse et alimenta, quae dari testator certis libertis iussisset: nullo enim iure id eum fecisse. ex diverso respondebatur consensisse eos divisioni et multis annis alimenta secundum divisionem praestitisse. placuit standum esse alimentorum praestationi: sed et illud adiecit nullam esse libertorum divisionem:
Dig. 10. 2. 42
Pomponius 6 ad sab.
Si ita legatum fuerit uni ex heredibus: "quod mihi debet, praecipito", officio iudicis familiae erciscundae continetur, ne ab eo coheredes exigant: nam et si quod alius deberet praecipere unus iussus fuerit, officio iudicis actiones ei praestari debebunt pro portione coheredis.