Latin · ~7 min
Lines 1.107-1.118
Justinian, Liber XI 1.107-118
Not analysed yet
CJ. 11. 3. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Hi, qui fundos naviculariae functioni adscriptos a naviculariis acceperunt quodlibet ad se titulo transeuntes, secundum agri opinionem, quae antiquitus habetur adscripta, naviculariam functionem suscipere cogantur neque eas condiciones sibi aestiment profuturas, quas venditor minus idoneus in se recipit impositas ementis arbitrio: hac tamen ratione servata, ut, si ad minus idoneum fuerit translata possessio, etiam auctores transscripti praedii teneantur obnoxii, sitque hoc in promptu, ut damnis fiscalibus primitus ab idoneis consulatur. *arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d. Xiiii k. Mart. Mediolani theodoro pvc. Cons. >
CJ. 11. 4. 0. De navibus non excusandis.
CJ. 11. 4. 1pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Multi naves suas diversorum nominibus et titulis tuentur. cui fraudi obviantes praecipimus, ut, si quis ad evitationem publicae necessitatis titulum crediderit apponendum, sciat navem esse fisco sociandam. *arcad. et honor. aa. longiniano pp. *<a 406 d. Iii id. Ian. Ravennae arcadio a. Vi et probo conss. >
CJ. 11. 4. 1. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Nam ut privatos quoque non prohibemus habere navigia, ita fraudi locum esse non sinimus, cum omnes in commune, si necessitas exegerit, conveniat utilitatibus publicis oboedire et subvectionem sine dignitatis privilegio celebrare. <a 406 d. Iii id. Ian. Ravennae arcadio a. Vi et probo conss. >
CJ. 11. 4. 2pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iubemus nullam navem ultra duorum milium modiorum capacem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sit sive divina pragmatica, providentissimae legis regulas oppugnare debebit. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 439 d. Vii id. April. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >
CJ. 11. 4. 2. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod etiam in omnibus causis huiusmodi contra ius vel utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat. quidquid enim in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum, id navigii quod excusatur publicatione corrigimus. <a 439 d. Vii id. April. Constantinopoli theodosio a. Xvii et festo conss. >
CJ. 11. 5. 0. Ne quid oneri publico imponatur.