Latin · ~9 min
Lines 1.92-1.106
Justinian, Liber XI 1.92-106
Not analysed yet
CJ. 11. 2. 6pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Iudices, qui in portibus dioeceseos suae onusta navigia, cum prosperior flatus invitat, sub praetextu hiemis immorari permiserint, una cum municipibus et corporatis eiusdem loci fortunarum propriarum feriantur dispendiis. *honor. et theodos. aa. faustino pp. *<a 410 d. Xviii k. Sept. Ravennae varane vc. Cons. >
CJ. 11. 2. 6. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Naucleri praeterea poenam deportationis excipiant, si aliquid fraudis eos admisisse fuerit revelatum. <a 410 d. Xviii k. Sept. Ravennae varane vc. Cons. >
CJ. 11. 3. 0. De praediis naviculariorum.
CJ. 11. 3. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Domum etiam mansuetudinis nostrae in his, quae naviculario nomine obnoxia sunt, agnoscere praecipimus debitam functionem. *valentin. et valens aa. aureliano praef. annonae. *<a 367 d. Iii k. Oct. Lupicino et iovino conss. >
CJ. 11. 3. 2pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
In his, quae navicularii vendunt, quoniam intercipere contractum emendi vendendique fas prohibet, emptor navicualrii functionem pro modo portionis comparatae subeat: res enim oneri addicta est, non persona mercatoris. *valentin. et valens et grat. aaa. chiloni procons. africae. *<a 375 d. Iii non. Aug. Post consulatum gratiani a. Iii et equitii vc. >
CJ. 11. 3. 2. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Neque navicularium iubemus fieri eum, qui aliquid comparavit, sed eam partem quae empta est pro suo modo ac ratione esse munificam: nec enim totum patrimonium ad functionem naviculariam occupandum erit, quod habuerit qui rei exiguae mercator accessit, sed illa portio, quae ab initio navicularii fuit, ad pensionem huiusmodi functionis sola tenenda est, residuo patrimonio, quod ab hoc vinculo liberum est, otioso et immuni servando. <a 375 d. Iii non. Aug. Post consulatum gratiani a. Iii et equitii vc. >
CJ. 11. 3. 2. 2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Domus vero, quarum cultu decus urbium potius quam fructus adquiritur, ubi a naviculariis veneunt, pro tanto modo ad hanc pensionem obligari placet, quantum habebant emolumentum, cum pecunia mutuarentur. <a 375 d. Iii non. Aug. Post consulatum gratiani a. Iii et equitii vc. >
CJ. 11. 3. 2. 3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Ubi vero spatia loci et exiguitas nullam habuit pensionem aut extructio, cuius est ardua difficilisque molitio, aut decus sumptuosum, aut, ut est plerumque liberale institutum, habitationem quis suam ornamento urbis adiecit, nolumus munificentiam quae postea addita est improbam licitationem aestimationis excipere: sed vetusta potius loci species et pensio cogitetur quam cultus hodiernus, qui per industriam hominis animosi accessit. <a 375 d. Iii non. Aug. Post consulatum gratiani a. Iii et equitii vc. >