Latin · ~8 min
Lines 1.299-1.325
Justinian, Liber XIII 1.299-325
Not analysed yet
Dig. 13. 5. 14. 2
Ulpianus 27 ad ed.
Sed et si quis certam personam fideiussuram pro se constituerit, nihilo minus tenetur, ut pomponius scribit. quid tamen si ea persona nolit fideiubere? puto teneri eum qui constituit, nisi aliud actum est. quid si ante decessit? si mora interveniente, aequum est teneri eum qui constituit vel in id quod interest vel ut aliam personam non minus idoneam fideiubentem praestet: si nulla mora interveniente, magis puto non teneri.
Dig. 13. 5. 14. 3
Ulpianus 27 ad ed.
Constituere autem et praesentes et absentes possumus, sicut pacisci, et per nuntium et per nosmet ipsos, et quibuscumque verbis.
Dig. 13. 5. 15
Paulus 29 ad ed.
Et licet libera persona sit, per quam tibi constitui, non erit impedimentum, quod per liberam personam adquirimus, quia ministerium tantummodo hoc casu praestare videtur.
Dig. 13. 5. 16pr.
Ulpianus 27 ad ed.
Si duo quasi duo rei constituerimus, vel cum altero agi poterit in solidum.
Dig. 13. 5. 16. 1
Ulpianus 27 ad ed.
Sed et certo loco et tempore constituere quis potest, nec solum eo loci posse eum petere, ubi ei constitutum est, sed exemplo arbitrariae actionis ubique potest.
Dig. 13. 5. 16. 2
Ulpianus 27 ad ed.
Ait praetor: "si appareat eum qui constituit neque solvere neque fecisse neque per actorem stetit, quo minus fieret quod constitutum est. "
Dig. 13. 5. 16. 3
Ulpianus 27 ad ed.
Ergo si non stetit per actorem, tenet actio, etiamsi per rerum naturam stetit: sed magis dicendum est subveniri reo debere.
Dig. 13. 5. 16. 4
Ulpianus 27 ad ed.
Haec autem verba praetoris "neque fecisse reum quod constituit" utrum ad tempus constituti pertinent an vero usque ad litis contestationem trahimus, dubitari potest: et puto ad tempus constituti.
Dig. 13. 5. 17
Paulus 29 ad ed.
Sed et si alia die offerat nec actor accipere voluit nec ulla causa iusta fuit non accipiendi, aequum est succurri reo aut exceptione aut iusta interpretatione, ut factum actoris usque ad tempus iudicii ipsi noceat: ut illa verba "neque fecisset" hoc significent, ut neque in diem in quem constituit fecerit neque postea.