Latin · ~7 min
Lines 1.326-1.346
Justinian, Liber XIII 1.326-346
Not analysed yet
Dig. 13. 5. 18pr.
Ulpianus 27 ad ed.
Item illa verba praetoris "neque per actorem stetisse" eandem recipiunt dubitationem. et pomponius dubitat, si forte ad diem constituti per actorem non steterit, ante stetit vel postea. et puto et haec ad diem constituti referenda. proinde si valetudine impeditus aut vi aut tempestate petitor non venit, ipsi nocere pomponius scribit.
Dig. 13. 5. 18. 1
Ulpianus 27 ad ed.
Quod adicitur: "eamque pecuniam cum constituebatur debitam fuisse", interpretationem pleniorem exigit. nam primum illud efficit, ut, si quid tunc debitum fuit cum constitueretur, nunc non sit, nihilo minus teneat constitutum, quia retrorsum se actio refert. proinde temporali actione obligatum constituendo celsus et iulianus scribunt teneri debere, licet post constitutum dies temporalis actionis exierit. quare et si post tempus obligationis se soluturum constituerit, adhuc idem iulianus putat, quoniam eo tempore constituit, quo erat obligatio, licet in id tempus quo non tenebatur.
Dig. 13. 5. 18. 2
Ulpianus 27 ad ed.
E re autem est hic subiungere, utrum poenam contineat haec actio an rei persecutionem: et magis est, ut etiam Marcellus putat, ut rei sit persecutio.
Dig. 13. 5. 18. 3
Ulpianus 27 ad ed.
Vetus fuit dubitatio, an qui hac actione egit sortis obligationem consumat. et tutius est dicere solutione potius ex hac actione facta liberationem contingere, non litis contestatione, quoniam solutio ad utramque obligationem proficit.
Dig. 13. 5. 19pr.
Paulus 29 ad ed.
Id quod sub condicione debetur, sive pure sive certo die constituatur, eadem condicione suspenditur, ut existente condicione teneatur deficiente utraque actio depereat.
Dig. 13. 5. 19. 1
Paulus 29 ad ed.
Sed is qui pure debet si sub condicione constituat, inquit pomponius in hunc utilem actionem esse.
Dig. 13. 5. 19. 2
Paulus 29 ad ed.
Si pater vel dominus constituerit se soluturum quod fuit in peculio, non minueretur peculium eo, quod ex ea causa obstrictus esse coeperit: et licet interierit peculium, non tamen liberatur.