Latin · ~8 min
Lines 1.41-1.61
Justinian, Liber XIX 1.41-61
Not analysed yet
Dig. 19. 1. 5pr.
Paulus 3 ad sab.
Si heres testamento quid vendere damnatus sit et vendiderit, de reliquis, quae per consequentias emptionis propria sunt, vel ex empto vel ex testamento agi cum eo poterit.
Dig. 19. 1. 5. 1
Paulus 3 ad sab.
Sed si falso existimans se damnatum vendere vendiderit, dicendum est agi cum eo ex empto non posse, quoniam doli mali exceptione actor summoveri potest, quemadmodum, si falso existimans se damnatum dare promisisset, agentem doli mali exceptione summoveret. pomponius etiam incerti condicere eum posse ait, ut liberetur.
Dig. 19. 1. 6pr.
Pomponius 9 ad sab.
Tenetur ex empto venditor, etiamsi ignoraverit minorem fundi modum esse.
Dig. 19. 1. 6. 1
Pomponius 9 ad sab.
Si vendidi tibi insulam certa pecunia et ut aliam insulam meam reficeres, agam ex vendito, ut reficias: si autem hoc solum, ut reficeres eam convenisset, non intelllegitur emptio et venditio facta, ut et neratius scripsit.
Dig. 19. 1. 6. 2
Pomponius 9 ad sab.
Sed si aream tibi vendidi certo pretio et tradidi, ita ut insula aedificata partem dimidiam mihi retradas, verum est et ut aedifices agere me posse ex vendito et ut aedificatam mihi retradas: quamdiu enim aliquid ex re vendita apud te superesset, ex vendito me habere actionem constat.
Dig. 19. 1. 6. 3
Pomponius 9 ad sab.
Si locum sepulchri emeris et propius eum locum, antequam mortuus ibi inferatur, aedificatum a venditore fuerit, poteris ad eum reverti.
Dig. 19. 1. 6. 4
Pomponius 9 ad sab.
Si vas aliquod mihi vendideris et dixeris certam mensuram capere vel certum pondus habere, ex empto tecum agam, si minus praestes. sed si vas mihi vendidieris ita, ut adfirmares integrum, si id integrum non sit, etiam id, quod eo nomine perdiderim, praestabis mihi: si vero non id actum sit, ut integrum praestes, dolum malum dumtaxat praestare te debere. labeo contra putat et illud solum observandum, ut, nisi in contrarium id actum sit, omnimodo integrum praestari debeat: et est verum. quod et in locatis doliis praestandum sabinum respondisse minicius refert.