Latin · ~8 min
Lines 1.62-1.85
Justinian, Liber XIX 1.62-85
Not analysed yet
Dig. 19. 1. 6. 5
Pomponius 9 ad sab.
Si tibi iter vendidero, ita demum auctorem me laudare poteris, si tuus fuerit fundus, cui adquirere servitutem volueris: iniquum est enim me teneri, si propter hoc adquirere servitutem non potueris, quia dominus vicini fundi non fueris.
Dig. 19. 1. 6. 6
Pomponius 9 ad sab.
Sed si fundum tibi vendidero et ei fundo iter accessurum dixero, omnimodo tenebor itineris nomine, quia utriusque rei quasi unus venditor obligatus sum.
Dig. 19. 1. 6. 7
Pomponius 9 ad sab.
Si filius familias rem vendiderit mihi et tradiderit, sic ut pater familias tenebitur.
Dig. 19. 1. 6. 8
Pomponius 9 ad sab.
Si dolo malo aliquid fecit venditor in re vendita, ex empto eo nomine actio emptori competit: nam et dolum malum eo iudicio aestimari oportet, ut id, quod praestaturum se esse pollicitus sit venditor emptori, praestari oporteat.
Dig. 19. 1. 6. 9
Pomponius 9 ad sab.
Si venditor sciens obligatum aut alienum vendidisset et adiectum sit "neve eo nomine quid praestaret", aestimari oportet dolum malum eius, quem semper abesse oportet in iudicio empti, quod bonae fidei sit.
Dig. 19. 1. 7
Pomponius 10 ad sab.
Fundum mihi cum venderes deducto usu fructu, dixisti eum usum fructum titii esse, cum is apud te remansurus esset. si coeperis eum usum fructum vindicare, reverti adversus te non potero, donec titius vivat nec in ea causa esse coeperit, ut, etiamsi eius usus fructus esset, amissurus eum fuerit: nam tunc, id est si capite deminutus vel mortuus fuerit titius, reverti potero ad te venditorem. idemque iuris est, si dicas eum usum fructum titii esse, cum sit sei.
Dig. 19. 1. 8pr.
Paulus 5 ad sab.
Si tibi liberum praedium tradidero, cum serviens tradere deberem, etiam condictio incerti competit mihi, ut patiaris eam servitutem, quam debuit, imponi.
Dig. 19. 1. 8. 1
Paulus 5 ad sab.
Quod si servum praedium in traditione fecero, quod liberum tibi tradere debui, tu ex empto habebis actionem remittendae eius servitutis gratia, quam pati non debeas.