Latin · ~8 min
Lines 1.645-1.671
Justinian, Liber XIX 1.645-671
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 19. 6
Ulpianus 32 ad ed.
Si quis, cum in annum habitationem conduxisset, pensionem totius anni dederit, deinde insula post sex menses ruerit vel incendio consumpta sit, pensionem residui temporis rectissime mela scripsit ex conducto actione repetiturum, non quasi indebitum condicturum: non enim per errorem dedit plus, sed ut sibi in causam conductionis proficeret. aliter atque si quis, cum decem conduxisset, quindecim solverit: hic enim si per errorem solvit, dum putat se quindecim conduxisse, actionem ex conducto non habebit, sed solam condictionem. nam inter eum, qui per errorem solvit, et eum, qui pensionem integram prorogavit, multum interest.
Dig. 19. 2. 19. 7
Ulpianus 32 ad ed.
Si quis mulierem vehendam navi conduxisset, deinde in nave infans natus fuisset, probandum est pro infante nihil deberi, cum neque vectura eius magna sit neque his omnibus utatur, quae ad navigantium usum parantur.
Dig. 19. 2. 19. 8
Ulpianus 32 ad ed.
Ex conducto actionem etiam ad heredem transire palam est.
Dig. 19. 2. 19. 9
Ulpianus 32 ad ed.
Cum quidam exceptor operas suas locasset, deinde is qui eas conduxerat decessisset, imperator antoninus cum divo severo rescripsit ad libellum exceptoris in haec verba: "cum per te non stetisse proponas, quo minus locatas operas antonio aquilae solveres, si eodem anno mercedes ab alio non accepisti, fidem contractus impleri aequum est. "
Dig. 19. 2. 19. 10
Ulpianus 32 ad ed.
Papinianus quoque libro quarto responsorum scripsit diem functo legato caesaris salarium comitibus residui temporis praestandum, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt.
Dig. 19. 2. 20pr.
Paulus 34 ad ed.
Sicut emptio ita et locatio sub condicione fieri potest:
Dig. 19. 2. 20. 1
Paulus 34 ad ed.
Sed donationis causa contrahi non potest.
Dig. 19. 2. 20. 2
Paulus 34 ad ed.
Interdum locator non obligatur, conductor obligatur, veluti cum emptor fundum conducit, donec pretium ei solvat.
Dig. 19. 2. 21
Iavolenus 11 epist.
Cum venderem fundum, convenit, ut, donec pecunia omnis persolveretur, certa mercede emptor fundum conductum haberet: an soluta pecunia merces accepta fieri debeat? respondit: bona fides exigit, ut quod convenit fiat: sed non amplius praestat is venditori, quam pro portione eius temporis, quo pecunia numerata non esset.