Latin · ~7 min
Lines 1.672-1.698
Justinian, Liber XIX 1.672-698
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 22pr.
Paulus 34 ad ed.
Item si pretio non soluto inempta res facta sit, tunc ex locato erit actio.
Dig. 19. 2. 22. 1
Paulus 34 ad ed.
Quotiens autem faciendum aliquid datur, locatio est.
Dig. 19. 2. 22. 2
Paulus 34 ad ed.
Cum insulam aedificandam loco, ut sua impensa conductor omnia faciat, proprietatem quidem eorum ad me transfert et tamen locatio est: locat enim artifex operam suam, id est faciendi necessitatem.
Dig. 19. 2. 22. 3
Paulus 34 ad ed.
Quemadmodum in emendo et vendendo naturaliter concessum est quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris vendere et ita invicem se circumscribere, ita in locationibus quoque et conductionibus iuris est:
Dig. 19. 2. 23
Hermogenianus 2 iuris epit.
Et ideo praetextu minoris pensionis, locatione facta, si nullus dolus adversarii probari possit, rescindi locatio non potest.
Dig. 19. 2. 24pr.
Paulus 34 ad ed.
Si in lege locationis comprehensum sit, ut arbitratu domini opus adprobetur, perinde habetur, ac si viri boni arbitrium comprehensum fuisset, idemque servatur, si alterius cuiuslibet arbitrium comprehensum sit: nam fides bona exigit, ut arbitrium tale praestetur, quale viro bono convenit. idque arbitrium ad qualitatem operis, non ad prorogandum tempus, quod lege finitum sit, pertinet, nisi id ipsum lege comprehensum sit. quibus consequens est, ut irrita sit adprobatio dolo conductoris facta, ut ex locato agi possit.
Dig. 19. 2. 24. 1
Paulus 34 ad ed.
Si colonus locaverit fundum, res posterioris conductoris domino non obligantur: sed fructus in causa pignoris manent, quemadmodum essent, si primus colonus eos percepisset.
Dig. 19. 2. 24. 2
Paulus 34 ad ed.
Si domus vel fundus in quinquennium pensionibus locatus sit, potest dominus, si deseruerit habitationem vel fundi culturam colonus vel inquilinus, cum eis statim agere.
Dig. 19. 2. 24. 3
Paulus 34 ad ed.
Sed et de his, quae praesenti die praestare debuerunt, velut opus aliquod efficerent, propagationes facerent, agere similiter potest.